Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. ex quibus neceſsitas cogit diſcedere ab ſymmetria, ne impediatur vſus. Non minus ſiqua exiguitas copiarum, id eſt marmoris, materiæ, reliqua-
rumq́; rerum, quæ parantur in opere, defuerint, paululum demere aut
adiicere, dum id ne nimium improbe fiat, ſed cum ſenſu, non erit alie-
num. Hocautem erit, ſi Architectus erit vſu peritus: præterea ingenio
mobili ſolertiaq́; non ſuerit viduatus. Ipſæ autem ſcenæ ſuas habeant ra-
tiones explicatas, ita vti mediæ valuæ ornatus habeant aulęregiæ, dextra
ac ſiniſtra hoſpitalia. Secundum autem ea ſpatia ad o@natus comparata
(quæ loca Græci πε{ρι}ὰκτ{ου}ς dicunt, ab eo, quo [?] d machinæ ſunt in iis locis,
verſatiles trigonos habentes) in ſingula tres ſint ſpecies ornationis, quæ
cum autfabularum mutationes ſunt futuræ, ſeu deorum aduentus cum
tonitribus repentinis, verſentur, mutentq́; ſpeciem ornationis in frontes. Secundum ea loca verſuræ ſunt procurrentes, quæ efficiunt vna à foro, al-
tera à peregre aditus in ſcenam.

108. IN CAPVT VII. ANNOTAT.

Orcheſtra nomen à ſaltando nacta. ] Orchestram ab ὀρχέομ{αι}, id
eſt ſalto, ſiue gesticulor, dictam, locum eſſe in medio theatro, vbi ſunt deſignata ſe-
natorum loca, proximo cap. voluit. Id quidem apud Romanos. Nam Iuli{us} Pollux
lib. IIII . cap. XIX . Chori dicit eſſe propriam, vt ſcenam actorum. Quem locum
leg{as} oportet, ſi theatri partes ſcire cupis.

Et quæ præciſio fuerit. ] Hæc ſcriptura vitium habet. Scribendum enim
quà, mutato ſcilicet pronomine in aduerbium. Id verò mendi non ſemel in hoc opere
inuenitur.

Podij altitudo. ] Podium menianorum habet ſpeciem, loc{us} ſcilicet ad ſpe-
ctandum habilis, cui{us} pars, quæ magis prouehitur, pulpitum eſt, veluti pergula
quædam.

Cum corona & lyſi. ] Lyſim, & paulò pòſt vndam, pro eodem dicta exi-
ſtimauerim, nempe pro ſima recta, aut inuerſa, id eſt gula recta, aut inuerſa, vt Ita-
li vocant, quæ coronæ imponi ſolent, & vndam imitantur, hoc eſt, vndæ inſtar ſi-
nuoſæ ſunt. Sed in coronis, quæ ſupra Zophorum conſtituuntur, nunquam niſi rectæ
fiunt. In ſtylobatarum autem coronis inuerſæ aut etiam rectæ ponuntur. At in ſte-
reobatis, quæ baſſamenta vocant, animaduerti non niſi inuerſ{as} collocari. Figur{as}
ſubiunxi.

Figure 8. Simarecta.
Figure 9. Sima inuerſa.

Pluteum inſuper
cum vnda. ] Pluteũ mo-
nui eſſe, quò inferiores co-
lumnæ à ſuperiorib{us} ſeiun-
guntur. Hoc autem loco, vti
lib. IIII . cap. IIII . pro podio dictum eſt: vt vel hinc vitruui{us} noster, quamuis
doctißimo lectori negotiũ facere poßit, quod eodẽ vocabulo diuerſis in reb{us} vtatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer