Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

104. IN CAPVT V. ANNOTAT.

Ex ordíne ad díſdíapaſon. ] Id eſt ita fabricata ſint vaſa, vt collocata
cum tacta fuerint, reddant ſymphoniarum differenti{as} omnes, id eſt diateſſaron,
diapente, diapaſon, diapaſon & diateſſaron, diapaſon & diapente, & diſdiapaſon,
hoc eſt ratione interualli, ſeſquitertia, ſeſquialtera, dupla, dupla ſeſquitertia, dupla
ſeſquialtera, & quadrupla. His ſeptis clauſerunt Pythagorei vocum concentum. Quicquid ſupra eſſet, putauerunt ſtridorem eſſe veri{us}, quàm concinnam vocem. Vide boëthium libro de Muſica primo, & Plutarchum in libello de Muſica. Nam
recentiores haud inſcitè diſdiapaſon cum diapente addiderunt, id eſt nonamdeci-
mam: diateſſaron enim quartam vocant, diapente quintam, diapaſon octauam, dia-
paſon cum diapente duodecimam, diſdiapaſon quintamdecimam. Quin cum natura
comparatum ſit, vt vox hominum haud ferè ad diſdiapaſon intendatur (ſi quidem
inter ſe quantum aut intendi aut deprimi poſſunt, expendatur) fidib{us} adiectis ad
vigeſimum vocis gradum progreſſos, atque adeò ad triſdiapaſon, & vigeſimum
ſecundum gradum, ſenſu nec quicquam eaten{us} reclamante, tradit Froſchi{us}. Ad-
dam{us} & hoc auctarij vice, diateſſaron recipere ſonos quatuor, ſpatia tria, tonos duos
& ſemiſſem, diapente ſonos quin, ſpatia quatuor, tonos tres & ſemiſſem, diapaſon
ſonos octo, ſpatia ſeptẽ, tonos ſex, diapaſon & diateſſaron ſonos vndecim ſpatia decem,
tonos octo & ſemiſſem, diapaſon & diapente ſonos duodecim, ſpatia vndecim, tonos
nouem & ſemiſſem, diſdiapaſon ſonos quindecim, ſpatia quatuordecim, tonos decem.

Suppoſitos cuneos. ] Hoc loco cuneis ferreis altis ſemipede ſustinentur
inuerſa ærea vaſa: proximo verò capite, cunei ſunt theatri graduum, atque ſubſel-
liorum vbi ſedent ſpectatores, ordines, qui diriguntur in interuallis duarum linea-
rum à centro ad circunferentiam ductarum: centrum hîc pro orchestræ puncto
medio accipim{us}: ſpectantur autem à ſumma gradatione ad imam. Inter cuneos fie-
bant itinera, ſcalariáue, vt loquitur Vitruui{us}, quod nos ex theatro M. Marcelli ani-
maduertim{us}. Nam Vitruui{us} tradit à præcinctionib{us} itinerib{us} alternis cuneos
deſcribi oportere, vt quemadmodum ſunt præcinctiones tres, ſint & cuneorum ge-
nera tria per e{as}, non directa, ſed alterna.

Vtí ea echea. ] Id eſt ſonituum & troporum diſcrimina illa decem & octo,
quæ Græci \‘Νχ{εῖ}α vocant, vt tradit lib. I . cap. I .

Quarta díateſſaron ad neten ſynemmenon. ] Simile veri non eſt
in re tam aperta Vitruuio ſomnum obrepſiſſe, quamobrem diateſſaron ſuppoſititiam
dictionem ex hac familia procul amandandam arbitror, ne diligentia requirenda
ſit hoc loco, incuria\’ accuſanda diligentißimi autoris.

Vt ab centro profuſa ſe círcumagens. ] Huc pertinet, quod ſcribit
III . cap. de motione vocis ad circinum.

Quínta diateſſaron ad meſon. ] Emendandum proculdubio meſen fœ-
minino genere. meſe enim, id eſt μὲσΗ, dicitur phthong{us} ille, ſiue ſonit{us}.

Tactúque feríens ſíngulorum vaſorum caua. ] Existimauit Ari-
ſtoteles problematon ſectione XI . non parum ad vocis conferre conſonantiam vaſa
vacua & puteos. Vitruui{us} in graduum præcinctionib{us}, qu{as} dixim{us} eſſe tres

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer