Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. netis distribuit, vt ſit ſumma hypate Saturno, & ima Lunæ dicata. Alij quinde-
cim voluerunt. Alij phthongorum, id eſt ſonorum, qui aptè & cum ratione modu-
lationem componerent, eſſe decem & octo tropos tradiderunt, quorum hic Græc{as}
appellationes Vitruui{us} ponit. Nos ſubiecta figura quomodo Latinè dici queant, & ad ſcalam muſices nostri temporis referri valeant, ex Martiani, Gaphurij, Petri
Aronis, & aliorum Muſicorum, quos vidim{us}, libris indicabim{us}, ſi pri{us} monue-
rim{us} ex ſententia Franchini Gaphurij claues eſſe viginti du{as}, cum Ioannes Pont. XXII . & Guido Aretin{us} (qui, vt refert Andre{as} Ornithoparch{us}, prim{us} ex
hymno D. Ioannis Baptistæ, ſex ill{as} ſyllab{as}, vt, re, mi, fa, ſol, la, à quo vulga-
res muſicos conſueueram Vtremifaſollarios vocare, muſicis conſonantijs conuenire
perpendit) viginti tantum velint. Certè Ioannes Froſchi{us} fides his literis & no-
tis, Γ . b. bb. *** ***. cc. dd. & ee. inſignit{as} antiquis ignot{as} ſcribit. Neque libet
recenſere alia, quæ de his tradunt Berno Cluniacenſis Abb. D. Bernard{us} Abb. Clareuallenſis, ciuis me{us}, quamuis alij Fontanaium putent, Ioannes Tinctor,
Otho Theoger{us} Epiſcop{us}, Vuilehelm{us} quidam, omnes libris de mu-
ſica ſcriptis. Principio dicim{us} non eſſe, cui conferre poßim{us}
nostrarum ſummam, & imam, id eſt, E. la. & G. vt. deinde non eſſe eundem ordinem. Quid
cum quo conueniat, deſcriptis nume-
ris intelliges. Itaque incipiem{us}
à proſlambanomeno, qui
troporum prim{us}
et infim{us}
eſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer