Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. accipiebant. Alibi aliter extruct{us} erat is loc{us}: nos, quomodo in Aureliano circo
eſſet, è numiſmate, dum nulla vestigia extant, ostendim{us}. Aurigatorum factiones
de quarum clade legito Zonoram, qui de Græcorum Imperatorum ſcripſit, inſignes
quatuor apud antiquos fuiſſe tradit Caßiodor{us}, Praſinam, roſeam, albam, & Ve-
netam. Colorem praſinum idem memorat referre virens ver, roſeum flammeam
æstatem: album pruinoſum autumnum, Venetum nebulam hyemem. Martialis tres
his verſib{us} notauit, coccinam ruſſatam vocans: # Si Veneto, praſinóue faues, qui coccina ſumis,
# Ne fi{as} ista transfuga veste, vide.

Iuuenalis, quid ſignificaret praſin{us} color, ostendit: # Totam hodie Romam circ{us} capit, & fragor aurem
# Percutit, euentum viridis quo colligo panni.

Domitian{us} addidit du{as}, aurati, & purpurei panni. Quod testatur Oxiphilin{us} in
Dionis Domitiano. Sed æstimandum num quæ à Caßiodoro roſea dicitur, fuerit ruſ-
ſea dicenda. Quandoquidem Oxiphilin{us} in Nerone quatuor factiones ita expreßit,
τ\~Ν λ{ευ}κ\~Ν, τ\~Ντε πυῤῥᾶ σκευΗ χρωμέν{ου}, πρασί{ου}, κ{αὶ} {οὐ}{εν}ετί{ου}. Et in Prænestino
epiſcopio ruſſata in hac inſcriptione dicitur,

# C. APPVLEIO. DIOCLI. # AGITATORI. PRIMO FACT. # RVSSAT. NATIONE HISPANO
# FORTVNAE PRIMIGENIAE
# D. # D. # C. APPVLEIVS NYMPHIDIANVS
# ET NYMPHIDIA. FILII. Metarum extant uestigia in hippodromo ſiue circo Antonini Caracallæ, qu{as} cum
ædificio expreſſ{as} ex ei{us} æreo numiſmate cum trib{us} alijs formis dam{us}, quarum
prima & ipſa cum ædificio, & postrema è Traiani numiſmatib{us} ſunt, qui circum
maximum, qui inter Auentinum & Palatinum eſt, restituit, media ex Aurelia-
ni eſt Alexandri numiſmate, qui circum, quem nunc Agonem vocant, curauit
extruendum. Ea mihi numiſmata vtenda dedit Pyrrh{us} Ligor noster, pictor non
contemnend{us}, & antiquitatis ſtudioſ{us}. Quomodo verò contra besti{as} decertare-
tur, ſcribit Caßiodor{us} variarum lib. V . Qui autor, quia non omnium teritur ma-
nib{us}, nec ab alio, quem viderim, concertandi ratio traditur, non erit ab inſtituto
alienum, ei{us} verba adſcribere. Prim{us}, inquit, Fragili ligno confiſ{us}, currit ad ora
beluarum, & illud quod cupit euadere, magno impetu videtur appetere, pari\’ ſe
curſu festinat prædator & præda, nec aliter tut{us} eſſe poteſt, niſi huic, quam vita-
re cupit, occurrerit. Tunc in aëre ſaltu corporis eleuato, quaſi vestes leuißimæ ſupi-
nata membra iaciuntur, & quidam arc{us} corpore{us} ſupra beluam librat{us}, dum
mor{as} diſcedendi facit, ſub ipſo velocit{as} ferina diſcedit. Sic accidit, vt ille magis
poßit mitior videri, qui probatur illudi. Alter angulis in quadrifaria mundi di-
ſtributione compoſitis, rotabili velocitate præſumens, non diſcedendo fugit, non ſe lon-
gi{us} faciendo diſcedit, ſequitur inſequentem, poplitib{us} ſe reddens proximum, vt
era vitet vrſorum. Ille in tenuem regulam venire ſuſpenſ{us}, inuitat exitiabilem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer