Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. pita & ſuggesta concionantum intestino opere obtegim{us}: eadem hemicycl{as} chori
ſedes in templis Itaque præcinctionib{us} istis fiebat, vt vox non elaberetur, ſed ve-
luti repulſa cogeretur, & plenior confirmatior\’ fieret. Aliâs corona ornamentum
eſt cameræ, vt lib. VII . cap. III . Vnde coronarium op{us} eiuſdem lib. cap. IIII . & VI .

96. De theatro ei{us}\’ ſalubri conſtitutione.# CAP. # III.

CVM forum conſtitutum fuerit, tum Deorum immor-
talium diebus feſtis ludorum ſpectationibus eligendus
eſt locus theatro quàm ſaluberrimus: vt in primo libro
de ſalubritatibus in mœnium collocationibus eſt ſcri-
ptum. Per ludos enim cum coniugibus & liberis per-
ſedentes, delectationibus detinentur, & corpora pro-
pter voluptatem immota patentes habent venas, in quas inſidunt aura-
rum flatus: qui ſi à regionibus paluſtribus, aut aliis regionibus vitioſis
aduenient, nocentes ſpiritus corporibus infundent. Itaque ſi curioſius eli-
getur locus theatro, vitabuntur vitia. Etiamq́; prouidendum eſt, ne im-
petus habeat à meridie. Sol enim cum implet eius rotunditatem, aêr con-
cluſus curuatura, neq; habens poteſtatem vagandi, verſando conferueſcit,
& candens adurit excoquitq́; , & imminuit è corporibus humores. Ideo
maximè vitandæ ſunt his rebus vitioſæ regiones, & eligendæ ſalubres. Fundamentorum autem ſi in montibus fuerit, facilior erit ratio: ſed ſi ne-
ceſsitas coëgerit in plano aut paluſtri loco ea conſtitui, ſolidationes ſub-
ſtructionesq́; ita erunt faciendę, quemadmodum de fundationibus ędium
ſacrarum in tertio libro eſt ſcriptum. Inſuper ſundamenta lapideis & marmoreis copiis gradationes ab ſubſtructione fieri debent. Præcinctio,
nes ad altitudines theatrorum pro rata parte faciendæ videntur, neque
altiores, quàm quanta præcinctionis itineris ſit latitudo. Si enim excel-
ſiores fuerint, repellent & eiicient in ſuperiorem partem vocem: nec pa-
tientur in ſedibus ſummis, quæ ſunt ſuprà præcinctiones, verborum ca-
ſus certa ſignificatione ad aures peruenire. Et ad ſummam ita eſt guber-
nandum, vti linea cum ad imum gradum, & ad ſummum extenta fuerit,
omnia cacumina graduum angulosq́; tangat, ita vox non impedietur. Aditus complures & ſpatioſos oportet diſponere, nec coniunctos ſupe-
riores inferioribus, ſed ex omnibus locis perpetuos & directos ſine inuer-
ſuris faciendos: vti cum populus dimittitur de ſpectaculis, ne comprima-
tur, ſed habeat ex omnibus locis exitus ſeparatos ſine impeditione. Etiam
diligenter eſt animaduertendum, ne ſit locus ſurdus, ſed vt in eo vox
quàm clariſsime vagari poſsit. Hoc verò fieri ita poterit, ſi locus electus
fuerit, vbi non impediatur reſonantia. Voxautem eſt ſpiritus fluens, & aëris ictu ſenſibilis auditui. Ea mouetur circulorum rotundationibus in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer