Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Genera enim thyromaton hæc. ] Id eſt, ostiorũ. Quæ antiqui nuſquam
niſi quadrangula fecere, ſicuti nec fenestr{as}. Posteri verò etiam arcuatis vſi ſunt,
postquam peſſum iuit architectonice, & neglectis probatißimorum operum exem-
plis, Germanorum arbitratu ceptum eſt ædificari. Port{as} vrbium fuiſſe arcuat{as}
quæ extant veterum monumenta fuerint argumento: priuatarum ædium arcuatum
ostium, aut etiam ſacrarum ianuam nunquam reperi{as}.

Atticurges. ] pro Corinthio hoc loco intelligendum, ex fine hui{us} capitis. Quanquam atticurgen baſim lib. III . dixiſſe videtur pro ea quæ eſt hodie Dorica.

Aequelibrata ſit capitulis ſummis columnarum, quę in pro-
nao fuerint. ] Istiuſmodi corona ſua altitudine erit deformis. Quamobrem fuit
temp{us}, quum existimaui locum, qui ſequitur, ita legi oportere, Vti quæ altitudo
ædis à pauimento ad lacunaria fuerit, diuidatur in partes tres, & ex eis duæ par-
tes ſemis lumini valuarum altitudine conſtituantur, non vti ſcriptum eſt, in partes
tres & ſemis, & ex eis duæ partes lumini, & quæ ſequuntur.

Lumen autem hypothyri conſtituatur. ] Hypothyrum ἀυΤò Τò
κάσμα @ θύρα, id eſt hiantem inanitatem, & vacuum ipſi{us} ostij ſiue lumen,
vt etiam postea vocat, dixit. Iuli{us} Pollux libro decimo onomast. cap. IIII . τὰ
θύρα, niſi mendoſ{us} eſt codex, vocat. Hermola{us} enim τ{ὴν} θυ{ρι}δα legiſſe vide-
tur, & τὰ θυ{ρι}{δι}α proipſis forib{us} & valuis. Aliàs hypothyri nomine limen
inferi{us} ſignificatur. Illud fortaſſe non fuerit negligendum, valu{as} dici, quæ int{us}
aperirentur, fores autem, quæ foris. Atque istud à Grammaticis, quos tamen negli-
gere in ijs, quæ Architecturæ ſunt, fuerit aliquando neceſſe.

Vti quæ altitudo ædis à pauimento ad lacunaria fuerit. ] La-
cunaria (niſi valde fallor) reſpondent libramento imæ coronicis pronai. Alijs magis
placebit epistylio, quod mihi non probatur. Hoc vt faciam perſuadeor, quòd lacuna-
ria ſint ſupra trabes, quarum, vt dixi, imago eſt epistylium. Vitruui{us} libri ſexti,
cap. IIII . de atrio loquens, Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit, quarta dem-
pta ſupra trabes extollatur, reliquum lacunariorum & arcæ. Supra trabes ita ra-
tio habeatur. Summa igitur coronix pauimentum referet, ima verò lacunaria, quia
ibi finit contignatio ſuperior, ſicut inferior deſinit ſupra trabes, ſiue epistylium.

Ad perpendiculum videntur oportere collocari. ] Id eſt, ſine vl-
la contractione, aut poti{us}, ſi lumen ab imo ad ſummum ſuperabit pedes triginta,
ſecundum ratam partem, ad eundem modum expedienda erit luminis contractu-
ra. Atque ita ad perpendiculum collocari erit tantiſper pro rata portione lumen di-
minuere, dum tandem aliquando eo altitudinis veniat, vt nulla contractione op{us}
ſit. Quæ enim ab oculo longi{us} abſunt, ſuapte natura graciliora videntur.

Collocandum eſt hyperthyrum. ] Superliminare dicitur Plinio lib. XXIX . cap. IIII . Græci θύραμ ianuam ſiue ostium vocant, quòd vocabulum
Germani retinuerunt, thur appellantes, ſicut {\’μπ}έρθυρομ vberthur. Ab eo Cicero
in Verrem, Ammian{us}, & Oroſi{us}, ſpeudothyrum dixerunt pro postico, id eſt ostio
in parte ædium poſteriore, quaſi falſum ostium dicerent.

Aſtragalum Lesbium ſima ſcalptura. ] Veterum codicum fidem ſe-
cut{us}, & vim verbi, monui aliquando sebaſtianum Serlium, locum hunc corru-
ptum non eſſe, pro ſine ſcalptura. Dicebam enim ſimæ ſcalpturæ, eſſe astragalum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer