Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. IIII. ſcalptura. Corona deinde plana fiat cum cymatio, proiectura autem eius
erit, quanta altitudo ſupercilij, quòd ſupra antepagmenta imponitur. De-
xtra ac ſiniſtra, proiecturæ ſic ſunt faciendæ, vti crepidines excurrant, & in vngue ipſa cymatia coniungantur. Sin autem Ionico genere futuræ
erunt, lumen altum ad eundem modum, quemadmodum in Doricis fie-
ri videtur, latitudo conſtituatur, vt altitudo diuidatur in partes duas & dimidiam, eiusq́; partis vnius ſemis ima luminis fiat latitudo: contractu-
ræ, ita vt in Doricis. Craſsitudo antepagmentorum altitudine luminis in
fronte XIIII . parte, cymatium huius craſsitudinis ſexta: reliqua pars,
præter cymatium, diuidatur in partes XII . harum trium prima corſa fiat
cum aſtragalo, ſecunda quatuor, tertia quinq, eæq́; corſæ cum aſtragalis
circumcurrant. Hyperthyra autem ad eundem modum componantur,
quemadmodum in Doricis hyperthyridibus. Ancones, ſiue prothyrides
vocentur, exculptæ dextra ac ſiniſtra præpendeant ad imi ſupercilij li-
bramentum, præter folium. Eæ habeant in fronte craſsitudinem ex an-
tepagmenti tribus partibus vnam, in imo quarta parte graciliores, quàm
ſuperiora. Fores ita compingantur, vti ſcapi cardinales ſint ex altitudine
luminis totius duodecima parte. Inter duos ſcapos tympana ex duode-
cim partibus habeant ternas partes. Impagibus diſtributiones ita fient,
vti diuiſis altitudinibus in partes quinq, duæ ſuperiori, tres inferiori de-
ſignentur. Super medium medij impages collocentur, ex reliquis alij in
ſummo, alij in imo compingantur. Latitudo impagis fiat tympani tertia
parte, cymatium ſexta parte impagis. Scaporum latitudines impagis di-
midia parte. Item replum de impage dimidia & ſexta parte. Scapi, qui
ſunt ante ſecundum pagmentum, dimidium impagis conſtituantur. Sin
autem valuatæ erunt, altitudines ita manebunt, in latitudinem adijcia-
tur amplius foris latitudo (ſi quadriforis futura eſt) altitudo adijciatur. Atticurges autem ijſdem rationibus perficiuntur, quibus Dorica præter-
ca corſæ ſub cymatijs in antepagmentis circundantur, quę ita diſtribui de-
bent, vti in antepagmentis, pręter cymatium, ex partibus ſeptem habeant
duas partes, ipſaq́; forium ornamenta non fiunt ceroſtrota neque bifora,
ſed valuata, & aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes ędium
ſacrarum informationibus oporteat fieri Doricis, Ionicis, Corinthijsq́; operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus expoſui. Nunc
de Tuſcanis diſpoſitionibus, quemadmodum inſtitui oporteat, dicam.

82. IN CAPVT VI. ANNOTAT.

Eteorum antepagmenta. ] Antepagmenta ſunt lapides vtrunque ostij
lat{us} munientes, qui & antæ dicuntur, παραά{δι}ε à Græcis, ſiue αθμοὶ nomi-
nantur: nam parastat{as} aliud eſſe dicem{us} lib. V . cap. I . Sed & parast{as} ex nonnullo-
rum ſententia pars eſt Græcorum ædificiorum, vt ſcribit Vitruui{us} lib. VI . cap. X .

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer