Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. IIII. mum magis quàm proximum, & hunc quàm infimum.

Tertía hypotrachelíon contrahatur columnæ. ] Qui ita emenda-
uit, decept{us} eſt, quod paulò pòſt hypotrachelion ſummæ columnæ nominet, & cap. II . lib. III . de contractura hypotracheliorum, id eſt ſummarum columnarum tra-
diderit. Sanè aduertendum eſt, Doricorum & Tuſcanicorum capitulorum partem
imam etiam hypotrachelion dici, vt liquet ex cap. VII . hui{us} libri. Leo Albert{us}
collum vocat. Vt hoc loco ſcribendum fuerit, tertia hypotrachelion, deinde, Contraha-
tur columna, & c. Illud tamen tacendum non eſt, animaduerſum min{us} contrahi,
ſolidiores\’ eſſe Tuſcan{as}, quàm Doric{as} column{as}, & h{as}, quàm Ionic{as}, ſicuti Io-
nic{as}, quàm Corinthi{as}, & his Compoſit{as} (quod miror neglexiſſe, aut etiam non
vidiſſe fenestrarum palatij Farneſiorum Architectum) quamobrem in extruendo
ſi plurib{us} columnationib{us} erat vtendum, ſolidiores graciliorib{us} ſubſtrui ſolit{as}: quartam ſedem planis columnis eſſe datam: ad hæc hypotrachelia Dorica alios pura
reliquiſſe, alios roſ{as}, aut achanti folia ſcalpſiſſe.

Altí vníus & dímídíatí modulí, latí ín fronte vníus. ] Gramma-
ticorum præceptis dicendum, Alti vnum & dimidiatum modulum, lati vnum. Ipſe verò Vitruui{us} ſecur{us} istiuſmodi rerum, ſimili dicendi genere vtitur lib. V . cap. XI . lib. VIII . cap. VII . & lib. X . cap. XIIII. XV . & XIX . Quin & Columella libro de arborib{us} cap. V . eo dicendi genere vſ{us} eſt: hunc verò in mo-
dum ſcribit, sulcum autem terrenum pedum duorum altum, & longum ſeptua-
ginta vna opera effodit. Sed & Varronem annotaui apud Plinium lib. XXXVI . cap. XIII . non abhorruiſſe, cum Porſennæ ſepulcrum, cui{us} etiamnum vestigia
extant ad Cluſium Ethrurum vrbem, deſcriberet. Imò & ipſe Plini{us} eodem libro
vtitur, de columnis quæ fuerant in Craßi domo loquens.

Contra tetrantes medíos ſínt collocatí. ] Id eſt diuiſa ſcapi ſummi
craßitudine in partes quatuor, ita triglyphi ſupra column{as} collocentur, vt par-
tes medi{as} du{as} occupent, relictis vtrin ſingulis: in extremis tamen tantum
deeſt, quantum ſuperatur ſcap{us} hic ab imo, qui craſſ{us} eſt duos modulos, cum
ſint triglyphi vnum tantummodo craßi modulum. Contrahitur verò ſumm{us} ſca-
p{us}, vti ſcriptum eſt libr. III . cap. II . Locat{us} ita Triglyph{us} ſuper duos me-
dios tetrantes, neceſſe eſt occupet pauxillum pl{us}, quàm dextra at ſinistra re-
linquatur. Bramantes, vt id obiter dicam, in exteriore baſilica D. Petri, & in
ambulatione vaticana non Triglyphos, ſed metop{as} ad perpendiculum columnarum
collocat, non imitanda licentia, quanquam & ſuos inuenit imitatores.

In íntercolumníís relíquís bíní. ] Intercolumnium Vitruui{us} nomi-
nauit, quod ſignificanti{us}, & fortaſſe veri{us} μεΤαξυτριγλυφίομ, vel μεσοΤριγλυ-
φίομ, aut vt Latinum fingam{us}, intertriglyphium vocaretur, audendum eſt, dum
alio modo rem exprimere meli{us} non poſſum{us}, eorum exemplo, qui epitogium,
epirhedium, cryptoportic{us}, anticato, & ſimilia compoſuerunt. Et quæ primo
dura viſa erunt, vſu mollientur: Non enim pro ſpatio, quod eſt inter imos dua-
rum columnarum ſcapos, vt alibi, ita hoc loco accipiendum: ſed quantum epistylij
eſt à triglipho, qui ſuper columnam eſt, ad alium, qui ſuper proximam eſt collo-
cat{us}. Dictum eſt autem intercolumnium, ſicut interſcalmium libro primo, in-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer