Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

70. M. VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER
QVARTVS.
*

PRAEFATIO.

C V M animaduertiſſem, Imperator, plures de Architectura
præcepta volumina\’ commentariorum non ordinata, ſed ince-
pta, vti particul{as} errabund{as}, reliquiſſe: dignam & vtiliſ-
ſimam rem putaui, antea diſciplinæ corp{us} ad perfectam ordi-
nationem perducere, & præſcript{as} in ſingulis voluminib{us}
ſingulorum generum qualitates explicare. Itaque Cæſar primo
volumine tibi de officio ei{us}, & quib{us} eruditum eſſe reb{us}
Architectum oporteat, expoſui. Secundo de copijs materiæ, è quib{us} ædificia conſti-
tuuntur, diſputaui. Tertio autem de ædium ſacrarum diſpoſitionib{us}, & de earum
generum varietate, qu{as}\’, & quot habeant ſpecies, earum\’, quæ ſunt in ſingulis
generib{us}, distributiones, ex trib{us} generib{us}, quæ ſubtilißim{as} haberent propor-
tionib{us} modulorum qualitates, Ionici generis mores docui. Nunc in hoc volumine
de Doricis Corinthijs\’ inſtitutis & omnib{us} dicam, eorum\’ diſcrimina & pro-
prietates explicabo.

71. Detrib{us} generib{us} columnarum, earum\’ origine & in-
uentione. # CAP. I .

COLVMNAE Corinthiæ, præter capitula, omnes
ſymmetrias habent, vti Ionicæ: ſed capitulorum alti-
tudines efficiunt eas pro rata excelſiores & graciliores,
quòd Ionici capituli altitudo tertia pars eſt craſsitudi-
nis columnæ, Corinthij tota craſsitudo ſcapi. Igitur
quòd duæ partes è craſsitudine columnarum capitulis
Corinthiorum adijciuntur, efficiunt excelſitate ſpeciem earum gracilio-
rem. Cætera membra, quæ ſuprà columnas imponuntur, aut è Doricis
ſymmetrijs, aut Ionicis moribus, in Corinthijs columnis collocantur: quòd ipſum Corinthium genus propriam coronarum reliquorumq́; or-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer