Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. III. tiquum pro donec, vt lib. V . cap. vltimo, & lib. IX . cap. IIII . Quo antè vſ{us} erat
Plaut{us} in Mostellaria. Sed magna pars moram hanc ſibi Induxerunt, quod numo
poteſt ſarciri, vſque mantant, neque id faciunt, Donicum parietes ruunt, ædifican-
tur ædes totæ denuo: & Cato de re Rustica, cap. CXLIX . Virii boni arbitratu re-
ſoluetur, donicum pecuniam ſatisfecerit. Legito Soſipatrum in verbo Donicum, & in verbo efflictim.

Cymatío adempto, abaco & canalí relíqua ſit pars. ] Imo cy-
matij eſt dimidia illa pars ſupra nouem: vt ſit tollenda dictio adempto, aut fortaſſe
ei{us} loco ſurroganda, addito.

Vtí círcíní centrum vnum. ] Centrum circini vocat alterum ei{us} cr{us},
ſiue pedem, vt hui{us} libri cap. I . admonuim{us}.

Quæ ſupra erunt relíqua. ] Velim pro reliqua ſcriptum reliquæ, vt ſit
ſenſ{us}. Columnæ quæ ſuperabunt pedes quindecim, habebunt ſymmetri{as} dempto
abaco, ea proportione.

Aut etíam ípſa coloſsí cætera habeant magnítudínum ra-
tíonem. ] Scribendum, ipſa coloßicotera certam habeant, & c. Sunt autem onera
ſiue opera, quæ excedunt iustam magnitudinem, amplitudinem´ue, id eſt magni
ponderis, excelſa, de quib{us} lib. X . cap. IIII . Cæterum Hermola{us} pro ipſa coloßi-
cotera, hypocoloßicotera legendum arbitratur. Sed non video ecquid induci priorem
ſcripturam oporteat. Hoc tamen monendum eſt, eum, qui Vitruuium exſcripſit, cum
coloßicotera, & postea certam vocabulum reperiſſet, pro coloßicotera, coloßi cætera
imperite ſuppoſuiſſe, & certam alioquin neceſſariam dictionem, veluti ſubſultan-
tem, temerè & peßimo conſilio ſummouiſſe. Poteſt & illud admoneri, coloſſum adie-
ctiue dici à Lampridio in Alexandro, vti à Plinio lib. XXXIIII . cap. VIII . coloſſcum, & à Vitruuio coloßicum, vti & à Plinio loco memorato. Illud ſtudioſum
nolm fugiai à Philippo Beroaldo nunquam viſum eſſe florem cyclamini herbæ vul-
go panis porci dictæ, qui ſcribat à Plinio lib. XXI . cap. IX . coloßinium propter al-
titudinem vocari, cum conſtet exiguum eſſe. Itaque ſcribitur coloßin{us}, colore qui à
Coloßis vrbe Troadis vocat{us} eſt. Quem intelligi vellet, indicat lib. XXV . cap. IX . in quo dicit purpureos cyclamini flores, Dioſcoridem & veritatem ſecut{us}. Nam co-
lore ſunt ad purpuram inclinato, quos Dioſcorides dicít α'νθη ωορφυρίζουΤα.

Et earum tríum príma faſcía eſt facíenda, ſecunda quatuor,
ſumma quínque. ] Hoc perpetuum eſſe debet in omnib{us} generib{us}. Nolim
igitur imiteris eum Architectum, qui extruxit fornicem, qui eſt Veronæ ad eam
portam quæ à leonib{us} appellatur: in epistylio enim compoſito præposterum faſcia-
rum vidim{us} ordinem, ima ſcilicet craßißima, media ſecundæ craßitudinis, ſum-
ma minimæ craßitudinis. Neque diuerſa ratio erit in arcuatis flexis´ue trabeationi-
b{us}. Quin eadem ornamenta, quæ directis trabib{us} dabuntur, atque idem ordo tri-
buetur. Idipſum tamen vitij obſeruaui in fornice, qui Spoletij Druſi & Germanici
nomine extruct{us} eſt, & in trophæo Augusti Cæſaris municipij Seguſini ad alpes
Cotti{as}, cui{us} inſcriptio integra legitur in Plinio lib. III . cap. XX . Hominum
enim iniuria, non ætatis vitio factum eſt, vt penit{us} deleta ſit, cum non ita pridem
partem aliquam legerim{us}: item in arcu eiuſdem principis nomine Fani extructo. Iſta protuli, ne eſſes neſci{us}, etiam in veterib{us} monimentis eſſe, quæ niſi cum vitio

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer