Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. tamen ſi quis exacti{us} animaduerterit, nonita difficilem comperiet. Eam nos hoc
modo acceptam volum{us}. Constituta abaci latitudine, diuiſa\’ in partes decem & nouem, cum in interiorem partem receſſeris partis vni{us} & dimidiæ latitudine,
demittenda perpendicularis linea ex abaci media latitudine. Eacraßitudo in par-
tes nouem & dimidiam diuidetur, quarum vna pars & ſemis abaco relinquatur,
ex reliquis octo volutæ conſtituantur, ſedita, vt in quinta quàm magna eſt, duca-
tur circul{us}, qui ocul{us} dicitur. Eo modo cum erit deſcript{us}, ab ei{us} centro ad aba-
cum imum erunt partes quatuor & dimidia: ab eodem deorſum verſ{us} partes
tres, & dimidia. Per centrum deinde, perpendenti lineæ reſpondens tranſuerſa li-
nea agatur. E{as} line{as} vocat tetrantes, quòd efficiant quatuor line{as} parib{us} in-
teruallis distinct{as}. Collocato igitur pede circini immobili in oculi centro, duc pe-
dem mobilem à tetrante, qui ſub abaco eſt, in proximum tetrantem extrinſecum,
prior linea longa erit partes quatuor & dimidiam, ſequens erit longa quatuor, à
qua agetur linea in tertium tetrantem, cui{us} linea non ampli{us} demittitur, quàm
ſunt partes tres & ſemis: à qua in quartum tetrantem circumacta linea non lon-
gior erit, quàm ſint partes tres. Rurſ{us} agitur linea in primum tetrantem, vbi ab
abacoimo distat partes du{as}: deinde in ſecundum tetrantem, vbi à centro oculi di-
ſtat partes du{as}: postea in tertium tetrantem, vbi interuallum eſt partis vni{us} & ſemis: inde in quartum tetrantem, vbi distat à centro partem vnam: poſtremò in
primum tetrantem, vbi conuenit cum oculi circumcurrente linea. Vides de tetrante
in tetrantem minui, quantum eſt medij oculi ſpatium, id eſt, quanta eſt media pars
vni{us} earum, in qu{as} diuiſa eſt perpendens linea. Illud autem ſcitu dignum eſſe du
xim{us}, in peristylijs, aut locis eis, qui per ambitum adpact{as} affict{as} ue habent co-
lumn{as}, non eſſe eandem angularium, quæ cæterorum medianorum capitulorum
rationem. Alioqui nonnullæ in cauum ædium lat{us} haberent obuerſum, cum omnia
frontib{us} ad interiorem partem & exteriorem ſpectare oporteat: etiam ſi Romæ in
quodam peruetusto templo omnia
lat{us} in exteriorem partem, non
frontem habere reperi. Illi{us} au-
tem rei etiam nunc eſt Romæ ex-
emplar in æde olim Fortunæ vi-
rilis, id eſt D. Mariæ Aegyptia-
cæ: & Tyburti in æde D. Petri. Nos hui{us} Ichnographiam ſubie-
cim{us}, quia in templo Romano
præterquam quòd columnæ non
ſunt expeditæ, ſed adhærent, & parte tantum quota prominent: & ipſa ea capitula fugiunt at
euaneſcunt, nec niſi à peritis ho-
die ſatis agnoſcuntur.

69.1.

Figure 1. Ionici angularis capituli Ichnographia.

Donícum ín eundem
tetrantem. ] Aduerbium an-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer