DE ARCHITEC. LIB. III.
vſi ſum{us} vnciæ vocabulo, & pollicis, ſuperſtitioſis hominib{us} ablaturi calumnian-
di occaſionem. Sciendum itaque pedem principio in palmos quatuor, id eſt digitos
ſedecim diuiſum fuiſſe, quod fatentur præter Vitruuium, Columella, Frontin{us}, Iſi-
dor{us}, & alij. Quæ ratio quum paulo difficilior, aut min{us} expedita videretur, qui
ſecuti ſunt, pedem pro aſſe habentes, eum quemadmodum & omne aliud integrum
(quod aſſem nominauerunt) in duodecim æqu{as} partes diuiſerunt. Vnam portionem
vnciam dixerunt, du{as} ſextantem, tres quadrantem, quatuor trientem, quinque
quincuncem, ſex ſemiſſem, ſeptem ſeptuncem, octo beſſem, nouem dodrantem, de-
cem dextantem, & decuncem Fanni{us} Palemon, vndecim deun-
cem, duodecim aſſem ſiue pedem. E{as} vnci{as} nostri cum vide-
rent pollicib{us} quadrare, non ampli{us} vnci{as}, ſed pollices no-
minarunt. Et certè ſi compon{as}, tres pollices quatuor digitos effi-
cient. Hic non ago de obſeruatione illa, qua apud Frontinum
lib.
I
. de aquæductib{us}, digit{us} ali{us} vocatur rotund{us}, ali{us}
quadrat{us}, & rotund{us} trib{us} vndecimis quadrato minor tra-
ditur, quadrat{us} verò trib{us} quartis decimis ſuis rotundo ma-
ior. Veruntamen quoniam non ſtatim ex cuiuſcunque pollicib{us}
aut digitis, quis fuerit apud antiquos Romanos pes ſciri poteſt, fa-
cturum me ſtudioſis rem gratam putaui, ſi ad marginem libri
ſemipedem apponerem, dimenſum ex antiquo pede in marmore,
quod eſt in hortis Angeli Calotij Romæ ſcalpto, cui{us} etiam, niſi
me fallit memoria, meminit Leonard{us} Porci{us} lib. de ſestertio. Eum autem pedem nos cæteris, qui circumferuntur, prætuli-
m{us}, quòd conueniret cum eo, quem ſcalptum inuenim{us} in alio
marmoreo epitaphio. T. Statilij Vol. Apri menſoris ædificiorum,
quod opera Iacobi Meleghini ſummi Pont. Architecti ex iani-
culo non ita pridem refoſſum, in Vaticanum hortum tranſlatum
eſt. Quamuis iacentem in baſilica Apostolorum columnam ex
porphyrite cum his Græcis in calce literis
II
Ο Δ. Θ. id eſt
pedum nouem, nos cum dimenſi eſſem{us}, deprehenderim{us} non
reſpondere nostro eum, quo vſ{us} fuerat ei{us} columnæ artifex, ſed
nostro eſſe maiorem duob{us} ſcrupulis & beſſe, id eſt vnciæ par-
te nona. Vt argumentum aliquod eſſe poßit pedis Græci fuiſſe
modulo ſcapum columnæ factum: quod facili{us} conijcere potuiſ-
ſem ſi integra eſſet alia ex eodem lapide columna, quam in via
lata eſt conſpicere iacentem, his in calce literis
II
Ο Δ.
IB
. in-
ſignitam. Verùm quando ſtadium Herodoto libro ſecundo, Hero-
ni, Suidæ, cæteris Græcis fit ſexcentorum pedum, Plinio, Colu-
mellæ cæteris Latinis ſexcentorum viginti quinque nostrorum,
neceſſe eſt Romanum à Græco ſemuncia ſuperari. Quæ ſi vera
ſunt, vt certe ſunt, neſcio quomodo conſistant quæ Plini{us} è Dio-
ſcoride, vt apparet, vertit, etiam ſi ne in indice quidem, id eſt
primo libro nominarit. Fuit enim Dioſcorides, Suida teste, tum
temporis, cũ in Aegypto eſſet Antoni{us}, ei familiaris. Semipedis