Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. & eius dimidia, & ſecundum abacum in quatuor partibus volutarum ſe-
cundum extremi abaci quadram lineæ demittendæ, quæ Catheti dicun-
tur. Tunc craſsitudo diuidenda eſt in partes nouem & dimidiam: ex no-
uem partibus & dimidia, vna pars & dimidia abaci craſsitudini relinqua-
tur: & ex reliquis octo volutæ conſtituantur. Tunc ab linea, quæ ſecun-
dum abaci extremam partem demiſſa erit, in interiorem partem alia re-
cedat vnius & dimidiatæ partis latitudine. Deinde eæ lineæ diuidantur
ita, vt quatuor partes & dimidia ſub abaco relinquantur. Tunc in eo lo-
co, qui locus diuidit quatuor & dimidiam, & tres & dimidiam partem,
centrum oculi ſignetur: ducaturq́; ex eo centro rotunda circinatio, tam
magna in diametro, quàm vna pars ex octo partibus eſt: ea erit oculi ma-
gnitudine, & in ea catheto reſpondens diametros agatur. Tunc ab ſum-
mo ſub abaco inceptum in ſingulis tetrantorum actionibus dimidiatum
oculi ſpatium minuatur, donicum in eundem tetrantem, qui eſt ſub aba-
co, veniat. Capituli autem craſsitudo ſic eſt facienda, vt ex nouem parti-
bus & dimidia, tres partes præpendeant infra aſtragalum ſummi ſcapi. Cymatio addito abaco & canali, reliqua ſit pars. Proiectura autem cy-
matij habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. Puluinorum
balthei ab abaco hanc habeant proiecturam, vt circini centrum vnum
cum ſit poſitum in capituli tetrante, & alterum diducatur ad extremum
cymatium, circumactum baltheorum extremas partes tangat. Axes vo-
lutarum ne craſsiores ſint, quàm oculi magnitudo: volutæq́; ipſæ ſic cæ-
dantur, vti altitudines habeant latitudinis ſuæ duodecimam partem. Hæ
erunt ſymmetriæ capitulorum, quæ columnæ futuræ ſunt, ab minimo
ad pedes XV . Quæ ſupra erunt reliqua habebunt ad eundem modum
ſymmetrias. Abacus autem erit longus & latus, quàm craſſa columna eſt
ima, adiecta parte nona: vti quo minus habuerit altior columna contra-
ctum, eò ne minus habeat capitulum ſuæ ſymmetriæ proiecturam, & in
altitudine ratæ partis adiectionem. De volutarum deſcriptionibus vti
ad circinum ſint rectè inuolutæ, quemadmodum deſcribatur, in extremo
libro forma & ratio earum erit ſubſcripta. Capitulis perfectis, deinde
in ſummis columnarum ſcapis, non ad libellam, ſed ad æqualem modu-
lum collocatis, vti quæ adiectio in ſty lobatis facta fuerit, in ſuperioribus
membris reſpondeat ſymmetria epiſtyliorum: Epiſtyliorum ratio ſic eſt
habenda: vt ſi columnæ fuerint à minimo XII . pedum, ad XV . pedes, epi-
ſtylij ſit altitudo dimidia craſsitudinis imæ columnæ. Item ſi à XV . pedi-
bus ad viginti, columnæ altitudo dimetiatur in partes XIII . & vnius
partis altitudo epiſtylij fiat. Item ſi à XX . ad XXV . pedes, diuidatur alti-
tudo in partes duodecim & ſemiſſem, & eius vna pars epiſtylium in alti-
tudine fiat. Item ſi à XXV . pedibus ad XXX . diuidatur in partes duode-
cim, & eius vna pars altitudo fiat. Item ſecundum ratam partem, ad eun-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer