Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ctum oportet vſu eſſe peritum & ſolertem, qui demere, aut adijcere præſcriptis
velit. Id\’ demum ſi non improbè fiet: quod admonet Vitruui{us} lib. V . cap. VII . & lib. VI . cap VI . Vt perperam & importune faciant quidam, qui dimenſ{as} aliquot
coronices, & baſes, aut capitula, Panthei, theatrorum, amphitheatrorum, porticuum,
fornicum, & thermarum, in puſilla ædificia, aut non eiuſdem rationis opera tranſ-
ferunt: ſed multo maligni{us} ſuborta paucos ante menſes male feriatorum hominum
hæreſis, quæ Vitruuij nunquam lecti, aut non intellecti præcepta damnat, & ab ei{us}
lectione arcere cupit. Legant pri{us} imperiti & audaces homines, & postea iudi-
cent, præſtet pro cuiuſque libidine ædificari.

67.1.

129-04

68. De fundationib{us} & columnis, atque earum ornatu &
epistylijs, tam in locis ſolidis, quàm in congeſtitijs.

CAP. III.

SVBSTRVCTIONIS fundationes eorum ope-
rum fodiantur (ſi queant inueniri) ab ſolido, & in ſo-
lidum, quantum ex amplitudine, operis pro ratione
videbitur, extruantur: quæ ſtructura per totum ſolum
quàm ſolidiſsima fiat. Supraq́; terram parietes ex-
truantur ſub columnis, dimidio craſsiores, quàm co-
lumnæ ſunt futuræ, vti firmiora ſint inferiora ſuperioribus, quæ ſtereo-
batæ appellantur: nam excipiunt onera. Spirarumq́; proiecturæ non pro-
cedant extra ſolidum. Item ſupra, parietis ad eundem modum craſsitu-
do ſeruanda eſt, interualla autem concameranda aut ſolidanda fiſtucatio-
nibus, vti diſtineantur. Sin autem ſolidum non inuenietur, ſed locus erit
congeſtitius ad imum, aut paluſter, tunc is locus fodiatur, exinaniaturq́; ,
& palis alneis, aut oleagineis, aut robuſteis vſtulatis configatur, ſublicæq́; machinis adigantur quàm creberrimæ, carbonibusq́; expleantur inter-
ualla palorum, & tunc ſtructuris ſolidiſsimis fundamenta impleantur. Extructis autem fundamentis, ad libramentum ſtylobatæ ſunt collocan-
di. Supra ſtylobatas columnæ diſponendæ, quemadmodum ſuprà ſcri-
ptum eſt, ſiue in pycnoſtylo, quemadmodum pycnoſtyla: ſiue ſyſtylo, aut
diaſtylo, aut euſtylo, quemadmodum ſupra ſcripta ſunt & conſtituta. In
aræoſtylis enim libertas eſt quantum cuique libet, conſtituendi: ſed ita
columnæ in peripteris collocentur, vti quot intercolumnia ſunt in fronte,
totidem bis intercolumnia fiant in lateribus. Ita enim erit duplex lon-
gitudo operis ad latitudinem. Nanq; qui columnarum duplicationes fe-
cerunt, errauiſſe videntur, quod vnum intercolumnium in longitudine
pluſquam oporteat, procurrere videatur. Gradus in fronte ita conſti-
tuendi ſunt, vti ſint ſemper impares. Nanq; cum dextro pede primus gra-
dus aſcendatur, item in ſummo templo primus erit ponendus. Craſsitu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer