M. VITRVVII POLL.
omnia reſupinis ſunt per ambitum labris. Abacum autem quomodo ſinuari opor-
teat, ſcribem{us} libro quarto.
Columna alta eſt,
quantum in ima parte
eſt craſſa, nouies, ha-
bet\’ astragalum & apophyges cum annu-
lis ſuis, vt in alijs dixi-
m{us}. Baſis fiet alta me-
dia parte craßitudinis
columnæ. Ea diuidetur
in partes quatuor: inde
vna erit plinth{us}, re-
liquæ tres diuidendæ
ſunt in quin: & vna
pars fiat trochil{us} ſu-
perior, inferior erit vna
quarta maior. Quod re-
ſtat, diuidatur æquali-
ter. Vna pars fiet cum astragalo & regulis duab{us} trochil{us} inferior: ſed ita
distribuetur, vt ſit astragal{us} ſexta pars trochili, quæ regula illum tangit, ſit ei{us}
medietatem craſſa: quæ verò eſt ſuper torum, altitudinis astragali habebit tantum
du{as} terti{as}. Altera pars diuidetur pari dimenſione, in trochilum, regul{as} du{as},
& astragalum.
Stylobata erit pro-
portionis ſuperbipar -
tientis terti{as}, id eſt,
quadrati perfecti, & duarum tertiarum: ſed ei{us} proportionis
quadrato addetur ſe-
ptima pars pro coro-
nice, & tantundem
pro baſi. Hui{us} coro-
nix differt ab Ionica,
quod pro ſima habet
Zophorum, & astra-
galum craſſum dimidia parte Zophori. Baſis ſunt eædem partes, & omnium ea-
dem dimenſio.