DE ARCHITEC. LIB. III.
à tergo eſt. Sed omnino ſcribendum decaſtylos. Neque enim medianum intercolum-
nium patitur in his locis imparem columnarum numerum collocari, quòd oporteat
vtrinque ad eundem modum column{as} habere.
Ad circuitionem (vt porticus) periſtyliorum. ] Peristylia loca
ſunt columnis clauſa, & vndique ſepta.
Sed Athenis octaſtylos, & in templo Iouis Olympij. ] Expun-
go particulam & . Olympij Iouis meminerunt Stephan{us} libro de vrbib{us}, Pauſa-
ni{as} in Atticis & Eliacis, Valeri{us} Maxim{us}, Liui{us}, cæteri. Ioui autem templum
conſtitui debere ſub diuo, id eſt hypæthrum, monuit lib.
I
. cap.
I I
. Pantheona verò,
templum hodie D. Mariæ dicatum olim Ioui Vltori, ſiue vt alij volunt Matrideûm,
& tandem Marti, ac Veneri, quamuis ſolo foramine ſupernè lumen admittat, Vi-
truui{us} Hypæthrum non dixerit, ſicuti nec templum Romuli ac Remi in via ſacra,
nunc SS. Coſmæ & Damiani. præterea nec Romuli in velabro, ſub palatino, quod
aliqui Lycæi Panos fuiſſe credunt, nunc S. Theodori, præterea nec Vestæ in valle
quæ inter Capitolinum & palatinum eſt, hodie S. Mariæ de gratia, item nec aliud
rotundum in foro Boario nunc diuo Stephano dicatum, quod Blond{us} Veſtæ, Vola-
terran{us} Herculis, Pomponi{us} Læt{us} Matutæ, Albertin{us} Dianæ, & quidam Au-
voræ fuiſſe existimant. Non istaquidem ſunt ſub diuo, ſed hemiſphærio, id eſt cir-
culata & orbiculata camera tecta. Quanquam ſumma tantum parte, foramine
circularis figuræ lucem recipiunt.
65.
De quinque ædium ſpecieb{us}. # CAP. II.
SPECIES autem ædium ſunt quinque, quarum ea
ſunt vocabula, Pycnoſtylos, id eſt crebris columnis: Sy-
ſtylos, paulo remiſsioribus. Diaſtylos, amplius paten-
tibus: rarius quàm oportet inter ſe diductis, Aræoſty-
los: Euſtylos interuallorum iuſta diſtributione. Ergo
Pycnoſtylos eſt, cuius intercolumnio vnius & dimidia-
tæ columnæ craſsitudo interponi poteſt, quemadmodum eſt diui Iulij, & in Cæſaris foro Veneris, & ſiquæ aliæ ſic ſunt compoſitæ. Item Syſtylos
eſt, in qua duarum columnarum craſsitudo in intercolumnio poterit col-
locari, & ſpirarum plinthides æquè magnæ ſint eo ſpatio, quod fuerit in-
ter duas plinthides, quemadmodum eſt Fortunæ equeſtris ad theatrum
lapideum, & reliquæ, quæ eiſdem rationibus ſunt compoſitæ. Hæc vtra-
que genera vitioſum habent vſum. Matres enim familiarum, cùm ad ſup-
plicationem gradibus aſcendunt, non poſſunt per intercolumnia amplexe
adire, niſi ordines fecerint. Item valuarum aſpectus obſtruitur columna-
rum crebritate, ipſaq́; ſigna obſcurantur. Item circa ædem, propter angu-
ſtias, impediuntur ambulationes. Diaſtyli autem hæc erit compoſitio,
cum trium columnarum craſsitudinem intercolumnio interponere poſ-
ſumus, tanquam eſt Apollinis & Dianæ ædis. Hæc diſpoſitio hanc habet