Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Huius exemplar eſt in inſula Tyberina, in æde Iouis & Fau-
ni. ] Iouis quidem templum Romæ fuit in inſula Tyberina, iuxta ædem Aeſculapij,
Fauni autem in initio inſulæ. Ouidi{us} fastorum libro primo.

Quod tamen ex illis licuit mihi diſcere faſtis,
Sacrauere patres hac duo templa die: Accepit Phœbo nympha\’ Coronide natum
Inſula, diuidua quam premit amnis aqua: Iuppiter in parte eſt, cœpit loc{us} vn{us} vtrunque,
Iuncta\’ ſunt magno templa nepotis auo. De templo Fauni idem lib. I I . Idib{us} agrestis fumant altaria Fauni,
Hic vbi diſcret{as} inſula rumpit aqu{as}.

Neutri{us} eorum quorum hoc loco meminit Vitruui{us}, apparent vlla veſtigia. Ae-
ſculapij autem eſſe quæ videntur in hortis D. Bartholomæi omnium conſenſu rece-
ptum eſt. Fuit & aliud Fauni templum in Cœlio monte, vt inſcriptio ibi reperta
indicauit. id hodie D. Stephano, cui ab ædis forma eſt cognomen rotundo, dica-
tum eſt.

In porticu Metelli Iouis ſtatoris. ] Ad finem circi Flaminij fuit à
Q. Metello Macedonico facta, de qua Vellei{us} Patercul{us}. Fuit autem & aliud Iouis
ſtatoris templum in radicib{us} palatini, vbi nunc ædes D. Mariæ de pœnis inferni.

Ad Mariana Honoris & Virtutis ſine poſtico à Mutio fa-
cta. ] C. Mutium ædem Honoris & Virtutis Marianæ cellæ feciſſe Vitruui{us} re-
petit in proœmio lib. V I I . & nos ibi de Mariana cella ſcribem{us}. Fuit & tem-
plum à M. Marcelload portam capenam interiore parte Honori & Virtuti dica-
tum, & à Veſpaſiano poſtea restauratum, vt ad bellum exeuntes monerentur vir-
tute duce gloriam honorem\’ comparari.

Quaternas columnas medianas. ] Architectonico vocabulo vſ{us} me-
dian{as} columnas dixit, ad differentiam angularium, de quib{us} prœcipit cap. proxi-
mo, & ſequenti. Eadem ratione vocat mediana acroteria, epistylia, capita leonina,
& reliqua.

Et Magneſiæ, Dianæ Hermogenis Alabandi. ] Et hui{us} ædis
meminit in dicto proœmio. Meminit & Arnobi{us} libro ſexto contra gentes. Fu-
neris (inquit) Leucophrynæ monumentum in fano apud Magneſiam Dianæ eſſe,
Myndi{us} profitetur ac memorat Zeno. Aduertendum tamen Magneſiam hîc vr-
bem eſſe, non Dianæ cognomentum vt placuit Lylio Gyraldo.

Et Apollinis Amneſtæ factæ. ] Excuſi quidam Codices habent, à Ma-
neſche, manuſcript{us} Bononienſis, à Mneste, ſed æſtimandum, nihil enim adhuc quod
firmum eſſet elicere potui. Inclinat anim{us}, vt deprauatum ſufpectum\’ locum cre-
dam, ſcriptionis enim variet{as} adfert mendi ſufpicionem.

Epheſiæ Dianæ Ionica à Cteſiphonte conſtituta. ] De hac etiam
teſtatur memor ato loco, & nos de Architecti nomine nonnulla.

Hypæthros verò endecaſtylos. ] Sunt etiam manu ſcripticodices, in
quib{us} ita legatur. Quæ ſcriptura ſi vitioſa non erat, ſenſ{us} verborum erat iste. Subdiale templum vndecim column{as} habet in fronte, & totidem in porticu quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer