Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. digitum, quàm ſit à mento ad ſummam frontem. Videbant præstantißimi artifices
gracilitate & acceßione ea adferri venustatem. Et mirum quàm posteri, imo an-
tiqui ſculptores graciliorib{us} ſint modulis delectati. Adeò virginalis teneritatis
& ſubtilitatis membrorum imitatio effect{us} recipit ornatu venustiores. Quomodo-
cunque id fiet, curandum eſt, vt expaſſæman{us} ipſam corporis longitudine æquent. Cæterùm partium corporis humani ſymmetri{as} collationes\’ ad inuicem copioſi{us} do-
cuit Albert{us} Durer{us} pictor inſignis, ſcripto de ſymmetria corporis humani vo-
lumine. Et nos fortaſſe reliqua aliquando tradem{us}.

Corporis centrum medium naturaliter eſt vmbilicus. ] Idem
cenſet Galen{us} lib. II . de placitis Hippocratis & Platonis & lib. XV . de vſu par-
tium corporis: reclamante Varrone, & improbante Galeni ſententiam Andrea
Veſalio lib. fabricæ corporis humani VI . qui in pubis oßium coalitu erecti adulto-
rum corporis exquiſitißimum medium eſſe tradit. Cæterùm ſi quis animum ad Vi-
truuij commenſum attenderit, vmbilicum videat hominis eſſe medium.

Circiníque collocatum centrum. ] Centrum pro altero circini crure
dictum eſt: pedem in circino mobilem & immobilem appellam{us}. Quod expreßit
Ouidi{us} Metamorph. lib. VIII . his verbis, de talo Dædali ſororis filio loquens:

Et ex vno duo ferrea brachia nodo

Iunxit, vt æquali ſpatio distantib{us} ipſis

Altera pars ſtaret, pars altera duceret orbem.

Hoc verò loco non omittendum duco, ex veteri marmore quod Romæ in horto An-
geli Colotij viſitur, didiciſſe nos duo etiam antiquis fuiſſe circinorum genera. Vnum
eorum, qui rectis & rigentib{us} crurib{us} conſtarent, alterum eorum qui valgi
vatij´ue, vt ita dicam, eſſent, hoc eſt qui crurib{us} eſſent extrorſum incuruis, ſiue in-
trorſum flexis. Illorum vſ{us} quis ſit nemo non nouit, horum autem ſoli artifices. Vtun-
tur itaque in dimetienda ſtantium columnarum craßitudine, in circinandis ſpira-
rum partib{us}, quæ ſubfugiunt, vti ſunt ſcotiæ, & earum quadræ, atque adeò quic-
quid huiuſmodi eſt. Vtrorum\’ figur{as} ſubiunxi.

Figure 2. Circinus rectus.
Figure 3. Circinus valgus.

Nam ſi à pedibus
imis ad ſummum caput
menſum erit. ] Et Plini{us}
lib. VII . cap. XVII . & So-
lin{us} cap. V . autores ſunt, quod
ſit hominum ſpatium à vesti-
gio ad verticem, id eſſe ſparſis
manib{us} inter longißimos di-
gitos: & nos aliquando experti
ſum{us}. Quanquam non conti-
nuo id verum credi oportet. Quandoquidem non omniũ cor
porum ſyncer{us} & prob{us} eſt membrorum ad vniuerſam compoſitionem commen-
ſ{us}, & commodulatio.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer