Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ctus, & primum in antis, quod Græcè υαώς γ\’ν παράςα{οι}μ dicitur, deinde
proſtylos, amphiproſtylos, peripteros, pſeudodipteros, dipteros, hypæ-
thros. Horum exprimuntur formationes his rationibus. In antis erit
ædes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circuncludunt, & inter antas in medio columnas duas, ſupraq́; faſtigium ſymmetria ea col-
locatum, quæ in hoc libro fuerit perſcripta. Huius autem exemplar erit
ad tres Fortunas, ex tribus, quod eſt proximè portam Collinam. Proſty-
los omnia habet, quemadmodum in antis, columnas autem contra antas
angulares duas, ſupraq́; epiſtylia, quemadmodum & in antis, & dextra ac
ſiniſtra in verſuris ſingula. Huius exemplar eſt in inſula Tyberina, in
æde Iouis & Fauni. Amphiproſtylos omnia habet ea, quæ proſtylos, præ-
tereaq́: habet in poſtico ad eundem modum columnas & faſtigium. Pe-
ripteros autem erit, quæ habebit in fronte & poſtico ſenas columnas, in
lateribus cum angularibus vndenas, ita vt ſint hæ columnæ collocatæ, vt
intercolumnij latitudinis interuallum ſit à parietibus circum ad extre-
mos ordines columnarum, habeatq́; ambulationem circa cellam ædis,
quemadmodum eſt in porticu Metelli Iouis ſtatoris Hermodi, & ad Ma-
riana Honoris & Virtutis, ſine poſtico à Mutio facta. Pſeudodipteros
autem ſic collocatur, vt in fronte & poſtico ſint columnæ octonæ, in late-
ribus cum angularibus quindenæ. Sunt autem parietes cellæ contra qua-
ternas columnas medianas in fronte & poſtico. Ita duorum intercolum-
niorum & imæ craſsitudinis columnæ ſpatium erit à parietibus circa ad
extremos ordines columnarum. Huius exemplum Romæ non eſt, ſed
Magneſiæ Dianæ Hermogenis Alabandi, & Apollinìs Amneſtæ facta. Dipteros autem octaſty los & pronao & poſtico, ſed circa ædem duplices
habet ordines columnarum, vti eſt ædes Quirini Dorica, & Epheſiæ Dia-
næ Ionica, à Creſiphonte conſtituta. Hypethros verò decaſtylos eſt in
pronao & poſtico. Reliqua omnia eadem habet, quæ dipteros, ſed inte-
riore parte columnas in altitudine duplices remotas à parietibus ad cir-
cuitionem (vt porticus) periſtyliorum. Medium autem ſub diuo eſt ſine
tecto, aditusq́; valuarum ex vtraque parte in pronao & poſtico. Huius
autem exemplar Romæ non eſt, ſed Athenis octaſtylos, in templo Iouis
Olimpij.

64. IN CAPVT I. ANNOTATIONES.

Aedium compoſitio conſtat ex ſymmetria. ] Symmetria non ha-
bet nomen Latinum autore Plinio lib. XXXIIII . cap. VIII . Vitruui{us} verò
hoc capite videtur commenſum tranſtuliſſe. Eam prim{us} vſurpauit Euphranor, vt
ſcribit Plini{us} lib. XXXV . cap. XI . Eſt autem partium ad partes, & earundem
ad vniuerſum corp{us} reſponſ{us}. Conſtat\’ numero partium, vt in corpore, qu{as} ſi mi-
nueris, vel auxeris, peribit concinnit{as}, quantitate, id eſt proportione longitudinis,
latitudinis, & altitudinis, & collocatione. Nam ſuo loco poſitæ partes venustatem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer