Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


ſtens debilis uirtutis, magis de uaporibus eleuat,
quàm poßit conſumere, unde aerem non ſerenat, &
non eſt dies.

49. DE DIVI S IONE
Climatum.

IMAGINETVR autem quidam circulus
in ſuperficie terræ, dirècte ſuppoſitus æquinoctiali.

I ntelligatur etiam alius circulus in ſuperficie terræ
tranſiens per orientem & occidentem, & per po-
los mundi.
I ſti duo circuli interſecant ſeſe in duobus
locis, ad angulos rectos ſphærales, & diuidunt to-
tam terram in quatuor quartas, quarum una est no-
ſtra habitabilis, illa ſcilicet, quæ intercipitur inter
ſemicirculum ductum ab oriente in occidentem, in
ſuperficie æquinoctialis, & ſemicirculum ductum
ab oriente in occidentem per polum arcticum.
N ec
tamen illa quarta tota est habitabilis, quoniam par-
tes illius propinquæ æquinoctiali, inhabitabiles ſunt
propter nimium calorem.   Similiter partes eius
propinquæ polo arctico, inhabitabiles ſunt propter
nimiam frigiditatem.
I ntelligatur igitur una linea,
æquidiſtans ab æquinoctiali, diuidens partes quar-
tæ inhabitabilis propter calorem à partibus habita-
bilibus, quæ ſunt uerſus ſeptentrionem,
I ntelligatur

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer