Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


tingit operibus, quæ nullam habent utilitatis com-
mendationem. Cum autem hic Libellus tot ſeculis
in omnibus Scholis, in tanta uarietate iudiciorum,
genios habuerit propicios, neceſſe eſt eum rebus o-
ptimis refertum eſſe. Videmus enim paucißima ſcri-
pta uetuſtatem ferre, præſertim in Scholis, ubi mo-
roſißime iudicari ſolet. At hic
L ibellus multis iam
ſæculis maxima cum approbatione doctorum omni-
um legitur.
Q uare & nos curemus eum per manus
acceptum àmaioribus tradere poſteris, & tanquam
opus publicum communibus ſtudijs conſeruemus, ut
in Scholis aditum iuuenibus ad pulcherrimas artes,
quarum
E lementa tradit, oſtendat. N am ſi exiſtima-
mus illarum artium cognitionem utilem in uita eſſe,
magnopere nobis hæc monumenta conſeruanda ſunt,
quæ aditum ad eas patefaciunt.

Q uis est autem tam ferreus, tam ſine ſenſu ullo,
ut non aliquando ſuſpiciens cœlum, & pulcherrima
in eo lumina intuens, admiretur tam uarias uices,
quæ motibus conficiuntur, nec cupiat quaſi ueſtigia
illorum motuum, uidelicet, certam rationem diuinitus
oſtenſam, cognoſcere?
N eq; enim res tam uariæ,
tamq; procul poſitæ, aut inquiſitæ eſſent, aut acie in-
genij humani perſpectæ, niſi
DEV S ſtudia quorun-
dam ſummorum uirorum & excitaſſet & prouex-
iſſet.
  I taq; cum ducat homines natura ad has ar-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer