Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

I bi enim appellat L ucanus circulum alti ſolſtitij
æquinoctialem, in quo contingunt duo alta ſolſtitia
ſub æqinoctiali existentibus.
  O rbem ſignorum ap-
pellat zodiacum, quem medium, id est, mediatum,
hoc est, diuiſum in duo media, æquinoctialis percu-
tit, id eſt, diuidit.

I llis etiam in anno contingit habere quatuor um-
bras.
C um enim Sol est in alterutro punctorum æ-
quinoctialium, tunc mane iacitur umbra eorum uer-
ſus occidentem, ueſpere uero conuerſo.
  I n meridie
uero eſt illis umbra perpendicularis, cum Sol ſit ſu-
pra caput eorum.
C um autem eſt Sol in ſignis ſep-
tentrionalibus, tunc iacitur umbra eorum uerſus au-
ſtrum,
Q uando eſt in auſtralibus, tunc iacitur uer-
ſus ſeptentrionem.

I llis autem oriuntur & occidunt ſtellæ, quæ ſunt
iux [...] a polos, ſicut & quibuſdam alijs habitantibus
circa æquinoctialem.
V nde L ucanus ſic inquit:

  • T unc furor extremos mouit R omanus H oreſtas,
  • C armenoſq; duces, quorum iam flexus in auſtrum
  • Æ ther, non totam, mergi tamen aſpicit A rcton,
  • L ucet & exigua uelox ibi nocte B ootes.
  • E rgo mergitur & parum lucet.
  • I tem O uidius de eadem ſtella.
  • T ingitur oceano cuſtos E rimanthidos urſæ,
  • Æ quoreaſq; ſuo ſydere turbat aquas.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer