Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

39. DE IIS, QVAE ACCI-
dunt habentibus Sphæ-
ram rectam.

NOTANDVM autem, quod
illis, quorum zenith est in æquinoctiali circulo,
Sol bis in anno tranſit per zenith capitis eorum,
ſcilicet, quando est in principio arietis, & in prin-
cipio libræ, & tunc ſunt illis duo alta ſolsticia, quo-
niam Sol directe tranſit ſupra capita eorum.   Sunt
iterum illis duo ima ſolstitia, quando Sol est in pri-
mis punctis cancri & capricorni, & dicuntur ima,
quia tunc Sol maxime remouetur à zenith capitis
eorum.
V nde ex prædictis patet, cum ſemper habe-
ant æquinoctium, in anno quatuor habebunt ſolsti-
tia, duo alta, & duo ima.

P atet etiam, quod duas habent æſtates, Sole ſcili-
cet exiſtente in alterutro punctorum æquinoctia-
lium, uel prope.
D uas etiam habent hyemes, ſcilicet,
Sole exiſtente in primis punctis cancri & capricor-
ni, uel prope.
E t hoc est quod dicit A lfraganus, quod
æſtas & hyems, ſcilicet noſtræ, ſunt illis unius & ei-
uſdem complexionis, quoniam duo tempora, quæ
ſunt nobis æſtas & hyems, ſunt illis duæ hyemes,
V n-
de ex illis uerſibus
L ucani patet oppoſitio.

  • D eprenſum est hunc eſſe locum, quo circulus alti
  • Solſtitij, medium ſignorum percutit orbem.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer