Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


enim arcus inter ſe ſint inæquales, tamen quanto
unus minor est, tantum recuperat alius, & ſic patet
adæquatio.

R egula quidem est in ſphæra obliqua, quod qui-
libet duo arcus zodiaci æquales, & æqualiter di-
ſtantes ab alterutro punctorum æquinoctialium, æ-
quales habent aſcenſiones.

36. DE DIEBVS NATVRALIBVS
& artificialibus.

DIES naturales eſſe inæquales in
Sphæra recta propter duas cauſas, in
obliqua propter tres. Dies uero artificia
les cum noctibus ſuis in Sphæra recta
eſſe æquales, in ſphæra obliqua inæqua-
les, exceptis diebus æquinoctialib. id
quod duplici ratione patet. Primum ex
interſectione circulorum dierum natu-
ralium, quæ fit in ſphæra recta, ab hori-
zonte recto, in ſphæra obliqua, ab hori-
zonte obliquo.

Secundo ex conſideratione aſcenſio
num ſignorum in utro'qꝫ ſphæræ ſitu.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer