Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

25. DE QVATVOR CIRCV-
lis minoribus.

DICTO de ſex circulis maioribus, dicendum
est de quatuor minoribus.
N otandum igitur, quod
Sol exiſtens in primo puncto cancri, ſiue in puncto
ſolſtitij æſtiualis, raptu firmamenti diſcribit quen-
dam circulum, qui ultimo deſcriptus est à Sole ex
parte poli arctici.
V nde appellatur circulus ſolſtitij
æſtiualis ratione ſuperius dicta, uel tropicus æſtiua-
lis, à
τροπή, quod eſt conuerſio, quia tunc Sol inci-
pit ſe conuertere ad inferius hemiſphærium, & re-
cedere à nobis. Sol iterum exiſtens in primo pun-
cto capricorni, ſiue ſolſtitij hyemalis, raptu firma-
menti deſcribit quendam circulum, qui ultimo de-
ſcribitur à Sole ex parte poli antarctici,
V nde ap-
pellatur circulus ſolſtitij hyemalis, quia tunc Sol
conuertitur ad nos.

C um autem zodiacus declinet ab æquinoctia-
li, & polus zodiaci declinabit à polo mundi. Cum
igitur moueatur octaua ſphæra & zodiacus, qui
est pars octauæ ſphæræ, mouebitur circa polum
mundi, & polus zodiaci mouebitur circa polum
mundi.
I ſte igitur circulus, quem deſcribit polus zo-
diaci circa polum mundi arcticum, dicitur circu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer