Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

Secundus motus est firmamenti & P lanetarum,
contrarius huic ab occidente per orientem iterum
rediens in occidentem, qui motus dicitur irrationa-
lis, ſiue ſenſualis, ad ſimilitudinem motus microcoſ-
mi, qui est à corruptibilibus ad creatorem, iterum
rediens ad corruptibilia.

D icitur ergo cingulum primi motus, quia cin-
git ſiue diuidit primum mobile, ſcilicet ſphæram no-
nam in duo æqualia, æque diſtans à polis mundi.

V nde notandum, quod polus mundi, qui nobis ſem
per apparet, dicitur, polus ſeptentrionalis, arcticus
uel borealis. Septentrionalis dicitur à ſeptentrione,
hoc est, à minori urſa, à ſeptem & trion, quod est
bos, quia ſeptem ſtellæ, quæ ſunt in urſa, tarde mouen-
tur ad motum bouis, cum ſint propinquæ polo.
V el
dicuntur illæ ſeptem ſtellæ, ſeptentriones, quaſi ſe-
ptem teriones, eo, quod terunt partes circa polum.

A rcticus quidem dicitur ab ἄρκτος, quod est urſa.
E st enim iuxta maiorem urſam. B orealis uero dici-
tur, quia est in illa parte, à qua uenit
B oreas.

P olus uero oppoſitus dicitur antarcticus, quaſi
contra arcticum poſitus, dicitur & meridionalis,
quia ex parte meridiei est, dicitur etiam auſtralis,
quia est in illa parte, à qua uenit
A uſter. I ſta igitur
duo puncta in firmamento ſtabilia, dicuntur poli
mundi, quia ſphæræ axem terminant, & ad illos uol-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer