Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

17. II.

Terram eſſe centrum mundi, hoc eſt, in
medio uniuerſi ſitam, & uelut punctum
reſpectu firmamenti eſſe, immobilemqꝫ
conſiſtere.

QVOD autem terra ſit in medio firma-
menti ſita ſic patet. E xiſtentibus in ſuperficie terræ,
ſtellæ apparent eiuſdem quantitatis, ſiue ſint in me-
dio cœli, ſiue iuxta ortum, ſiue iuxta occaſum, &
hoc ideo, quia æqualiter terra diſtat ab eis.

Si enim terra magis accederet ad firmamentum
in una parte quàm in alia, ſequeretur, quod aliquis
exiſtens in illa parte ſuperficiei terræ, quæ magis
accederet ad firma-
mentum, non uideret
cœli medietatem.

[figure]

Sed hoc est contra
P tolemæum, & om-
nes
P hiloſophos, di-
centes, quod ubicun
que exiſtat homo,
ſex ſigna ei oriun-
tur, & ſex occidunt, & medietas cœli ſemper appa-
ret ei, medietas uero occultatur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer