Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


liter fugiens, rotundæ ſphæræ medium poßidet.

Circa elementarem quidem regionem ætherea
regio lucida, ab omni uariatione, ſua immutabili eſ-
ſentia, immunis exiſtens, motu continuo circulari-
ter incedit, & hæc à
P hiloſophis quinta nuncupa-
tur eſſentia. Cuius nouem ſunt ſphæræ, ſicut in pro-
ximo prætactum est, ſcilicet
L unæ, M ercurij, V ene-
ris, Solis,
M artis, I ouis, Saturni, ſtellarum fixarum
& cœli ultimi.
I ſtarum autem ſphærarum quælibet
ſuperior inferiorem ſphæricè circundat.

Q uarum quidem duo ſunt motus. V nus est cœli
ultimi, ſuper duas axis extremitates, ſcilicet, po-
lum arcticum & antarcticum, ab oriente per occi-
dentem iterum rediens in orientem, quem æqui-
noctialis circulus per medium diuidit.
  E st etiam
alius inferiorum ſphærarum motus per obliquum
huic oppoſitus ſuper polos ſuos, diſtantes à primis
xxiij gradibus & xxxiij minutis.
  S ed primus
omnes alias ſphæras ſecum impetu ſuo rapit intra
diem & noctem circa terram ſemel, illis tamen con-
tra nitentibus, ut octaua ſphæra in centum annis
gradu uno.
H unc ſiquidem motum ſecundum diui-
dit per medium
Z odiacus, ſub quo quilibet ſeptem
P lanetarum ſphæram habet propriam, in qua de-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer