Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

212. LI.

A t uerſus ortum & occaſum in ſingulis climatis
ac parallelis est peculiaris ratio, ut in primo clima-
te confectis mille ſtadijs,
E clipſis quædam L unæ ci-
tius apparet orientalibus uix octaua parte unius ho-
ræ, in quarto climate ſexta parte, in ſeptimo tandem
climate pene quadrante &c.

213. LII.

H æc uarietas G eometricè monſtrari potest ex
mutua parallelorum proportione, atq; ex eo etiam
intelligi potest, quod parallali uicini polis ſunt mul-
to anguſtiores cæteris, qui ſunt prope æquatorem.

214. LIII.

H inc etiam euenit, ut mille ſtadijs recta uerſus
ortum aut occaſum, ſub æquatore reſpondeant duo
gradus magni circuli, ſub
R hodio parallelo duo gra
dus cum dimidio,
I n ſeptimo uero climate tres gra-
dus cum triente.

215. LIIII.

C um igitur ad mille ſtadia, aut quodlibet aliud
certum ſpacium non quadret perpetuo æqualis ua-
rietas apparentiarum in altitudinem atq; longitu-
dinem,
P tolemæus in ſua G eographia eruditè diſcer-
nit interualla locorum gradibus, ſeu partibus circu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer