Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


um hyemale fuerit in die ſexto tempore N atiuitatis
D omini, ante eius ortum, A eſtiuale ſexto die ante
N atiuitatem beati I ohannis B aptiſtæ, oſtendi per
hoc uidetur, quod curſui Solis, plus temporis quam
debeat, attribuitur,
V nde & retrocedunt Solſtitia
& æquinoctio.
Q uantum enim ad ueritatis ſenſibi-
litatem, Sol moratur in quolibet ſignorum per 30
dies, & 10 horas, & 29 minut: & 36 ſecu: licet 30
minuta minus complete una medietas horæ unius
ſupponantur, prout in prædictis ſenſibiliter expri-
mitur,
V nde una centeſima & quinquageſima pars
unius horæ, ſcilicet 24 ſecunda, in omni ſuperflue
computantur ſigno,
E t cum 12 ſint ſigna, erunt duo-
decies 24 ſecunda, ex quibus in unum redactis, pars
horæ duodecima conficitur. Sic igitur in duodecim
annis hora una integrabitur.
V nde cum dies natu-
ralis ex 24 horis conſtet, in duodecies 24 annis, hoc
est, in 388 annis, dies unus naturalis ſuperfluere re-
perietur.

N unc igitur, cum in die 10 Solſtitium H yemale
N atiuitatem D omini, die natiuitatis computato, A e-
ſtiuale beati
I ohannis B aptiſtæ, antecedat, (quod
diuerſis luceſcit rationibus) non niſi quater prædi-
ctus numerus ab annis
D omini ſubtrahi poßit, relin-
quitur quod tempore
N atiuitatis D omini, & bea-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer