Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

I n his quatuor temporibus, ſiue anni partibus,
ſunt duo Solſtitia, & duo æquinoctia.
D icitur Solſti-
tium, non quia Sol aliquando ſtet, ſed quia tunc est
in maximo acceſſu ad zenith capitis noſtri, uel ite-
rum in maximo receſſu à zenith capitis noſtri.
Z e-
nith autem punctus quidam est firmamenti, capiti-
bus noſtris directe ſuprapoſitus.

Æ quinoctium uero dicitur, quando dies A r-
tificialis nocti adæquatur, in quibus igitur ſignis con
tingant Solſtitia, &
Æ quinoctia, patet in his uerſi-
bus.

  • H æc duo Solſtitia faciunt C ancer, C apricornus.
  • Sed noctes æquant, A ries & L ibra diebus.

E st itaq; Solſtitium H yemale, circa principium
& introitum Solis in
C apricornum, ſcilicet in me-
dio
D ecembris, T unc enim Sol maxime recedit à ze-
nith capitis noſtri, ſiue à noſtro habitabili. Solſtiti-
um uero
Æ ſtiuale, est circa principium C ancri, in
medio
I unij, Sol enim tunc maxime accedit ad no-
ſtrum zenith, in noſtro habitabili.
C um autem Sol re
cedens à primo puncto
C apricorni, uenit ad locum
medium inter utrunq; Solſtitiorũ, facit æquinoctium
circa medium
M artij, in principio A rietis, E t quoni-
am contingit in
V ere, dicitur æquinoctium V erna-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer