O
ctauum ſignum Scorpius dicitur. Sicut enim
Scorpius cum cauda pungit, ita
M
atutina parum
cautos tunc frigora lædunt.
N
onum ſignum dicitur Sagittarius.
T
unc enim
in nos mittuntur ſagittæ temporis, tempeſtates ſcili-
cet, imbres, grandines & huiuſmodi.
D
ecimum uero ſignum
C
apricornus dicitur,
quia quemadmodum
C
aper in paſcendo erigit ſe, ita
Sol tunc ab inferiori
H
emiſphærio uerſus noſtr
[...]
H
emiſphærium aſcendit,
V
nde hoc ſignum
T
ropi-
cum, quaſi conuerſiuum dicitur.
E
ſt enim tunc Sol-
ſtitium
H
yemale, & de cætero Sol conuertitur ad
nos.
R
eſidua uero duo ſigna, ſcilicet
A
quarius &
P
iſces, abundantiam aquarum notant.
D
icitur enim
A
quarius ab aquoſa qualitate aeris.
P
iſces uero,
quia in pluuijs omnia natare uidentur.
Q
uidam ta-
men dicunt, quod hæc ſigna à ſitu ſtellarum in illis
partibus ad modum huiuſmodi animalium ſic deno-
minantur
V
nde
M
acrobius: Sydera in ſignum pluri-
um ſtellarum compoſitione formantur.
E
t
L
ucanus
de ariete dicit:
-
Sed poſtquam uernus calidum
T
itana recepit
-
Sydera reſpiciens delapſæ portitor
H
elles.
Q
ualitates autem omnium ſignorum, per qua
tuor triplicitates diſtinctorum, in his uerſibus pa-
tent: