Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

102. DE DIEBVS NATVRA-
libus & artificialibus.

DIERVM autem alius est naturalis, alius A rti-
ficialis.
N aturalis est 24. horarum, à quocunq;
quatuor punctorum meridiani uel horizontis Sole
inceptarum comprehenſio, id eſt, diei & noctis com-
pletæ ſpacium,
V nde illud G eneſis: F actum est ue-
ſpere & mane dies unus.

103. I tem:

  • Q ui mane iunctum ueſperi,
  • D iem uocari præcipis.

DIE S uero A rtificialis, est ſpacium temporis ab
ortu Solis uſq; ad eius occaſum, unde
A rtificialis di-
es est Sol lucens ſuper terram.
N ox autem est um-
bra terræ, in Solis oppoſitum diametraliter exten-
ſa,
E t dicitur N ox à noceo noces. est enim tempus no-
centibus aptum.

NOTANDVM igitur, quod dies N aturalis
ſecundum diuerſos, diuerſa habet principia.
R oma-
ni enim diem
N aturalem à media nocte incipiunt,
& ibidem terminant,
Q uoniam legitur, quod D o-
minus natus fuerit in medio noctis diei
D omini-
cæ.
E t quoniam Sol qui cauſa est diei à puncto

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer