Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

101. DE PARTIBVS TEMPO-
ris minoribus die.

QVADRAN S est quarta pars diei N atu-
ralis, id est, ſex horarum integra compre-
henſio.
H ora est uigeſima quarta pars diei N atura-
lis.
H orarum uero alia N aturalis est, alia Æ quino-
ctialis.
N aturalis eſt ſpacium temporis, quo medie-
tas ſigni peroritur,
A equinoctialis uero est 15 gradu
um circuli æquinoctialis ſupra horizontem aſcenſio,
ueruntamen utraq; illarum naturalis, niſi diſcretio-
nis cauſa, poterit appellari.
P unctus quidem in Sola-
ri computatione, est quarta pars horæ unius, in
L u-
nari uero, quinta.
M omentum eſt decima pars pun-
cti, pro ut prius ſumebatur punctus.
V ncia uero est,
duodecima pars momenti.
A tomus eſt 48. pars unciæ.
A ſtronomica tamen per 60. uſq; ad minimumm cu-
luslibet integri, uniformis est fractio.
  C um igitur
in iſtarum temporis partium & differentiarum
computatione huius ſcientiæ conſiſtat completio, à
computando nomen
C omputus accepit, N on quod
computare doceat, ſed quoniam numeris certis &
ſubtiliter coniunctis doceatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer