Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


admodum P oeta uere ſignificauit, cum inquit: N atu-
ræ ſequitur ſemina quiſq; ſuæ.
Q uid enim tam re-
ceptum apud
M edicos est, quam τὰ ἤϧ [...] καὶ τὰ
ϖάϧ [...] corporum diſpoſitionem imitari? I dq; res lo-
quitur ipſa,
ἤϧ [...] in homine bilioſo exiſtere nulla poſ
ſe, ſed excitari in eo immoderatos impetus, quaſi uen-
tos magna & uehementia
ϖ [...] ϧ [...] , quæ difficilime
poßit ratio regere aut flectere. Si quis autem conſi-
derabit diuerſas regionum naturas, & diuerſarum
gentium ingenia, quam aliam cauſam huius dißimi-
litudinis oſtendere poterit, quam cœli naturam? Vn-
de facile iudicari poteſt, in miſcendis temperamen-
tis corporum, atq; ingeniorum, inter alias cauſas eti-
am luminis naturam concurrere.
N eq; ego nihil e-
ducationem, conſuetudinem, inſtitutionem, Leges at-
que conſilia in regendis inclinationibus iſtis profice-
re iudico, ſed hæc quoq; pono in hoc genere actio-
num, quod à natura proficiſcitur.

A lterum genus est actionum, quæ ſupra natu-
ram exiſtunt in homine diuinitus.
H oc eſt enim Chri-
ſtianæ mentis, intelligere ac ſentire, diuinitus homi-
nes cuſtodiri atq; gubernari.
E tſi autem ita guber-
nat
DE VS, ut naturæ ſuas partes etiam aliquo mo-
do relinquat, tamen multa corrigit in natura, &
multarum rerum euentus concedit alios, quam qua-
les proponit natura.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer