Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

Sicut enim in his noſtris corporibus uita ſeu pri-
mus motus, qui in corde exiſtit, ciet motum in alijs
membris: ita cum haud dubie motus cœli primus ſit,
reliqua corpora incitat, ut ſuos quoſdam motus effi-
ciant.
N eq; uero quiſquam recte inſtitutus in Philo-
ſophia aliter ſenſit unquam.
N am & M edici, qui ſo-
lent in materia potius, quàm in cœlo rerum cauſas
quærere, tamen multa referunt ad ſyderum conſtitu-
tiones, ſicut oſtendit libellus, qui
H ippocrati aſſcribi
tur, de aere, aquis & locis.

A tq; hæc non diſſentiunt à Chriſtiana doctrina,
quæ etſi docet nos, omnia diuinitus gubernari, ta-
men non tollit naturales actiones, ac ſignificationes
rerum, ſicut in alendis corporibus apparet, quibus
etſi uitam ac motum
DE VS impertit, tamen ca fo-
ueri, ac paſci cibo, potu, & alijs rebus ad uitam tu-
endam conditis iubet.
A c prudentia digna C hriſtia-
no est dijudicare, quæ ſint communes actiones
DEI
& naturæ, quæ ſint propriæ D ei, ſupra naturam
poſitæ.
E t ut de homine proprie dicamus, ſæpe mihi
cogitanti, tria uidentur genera actionum in homi-
nes cadere
N otißimum est, quod à natura hominis
proficiſcitur, ſenſu ac ratione.
A d id pertinent incli-
nationes, quæ ſequuntur temperamenta qualita-
tum.
V idemus enim dißimilitudines ingeniorum infi
nitas, quæ profecto pariunt dißimiles actiones, quem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer