Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


non ſint, cum propter diuerſas corporum magnitu-
dines, tum uero ob uarias earum ab ecliptica diſtan-
tias, & ſignorum etiam inæquales aſcenſiones.
I taq;
erudito coniectatore hæc res omnino opus habet.

N ec fortaßis parum iuuaret, ſi quis ortus & occa-
ſus, quorum
C olumella & alij mentionem faciunt, di-
ligenter excerperet, eoſq; quaſi in diarium quod-
dam digereret, ex quo deinde de
P oetarum locis fa-
cilius diuinare poſſet.
A d quam rem multum profu-
tura uiderentur ea, quæ
P linius lib. 18. C ap. 25. & ſe-
quentibus tradit, qui quidem & loca obſeruatio-
num diuerſa oſtendit, & ſuos ſingulis ortus adſcri-
bere conatur. Sed ad exempla uenio, quæ rem magis
declarabunt.

62. Virgilius primo Georgico-
rum.

  • A nte tibi E A tlantides abſcondantur
  • G noſiaq; ardentis decedat ſtella coronæ
  • D ebita quam ſulcis committas ſemina,

63. In primo uerſu,

O rtus exprimitur, E oæ, inquit, id est M atuti-
næ.
E rgo eſt occaſus C oſmicus, qui fit mane ſub or-
tum Solis.

2.   P leiades ſtellæ ſunt in ceruice T auri, quæ in
utraq; poli eleuatione occidunt cum 4. gradu
T auri.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer