Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


mentio fit, ueterum temporibus aſcenderit ſupra ho-
rizontem, aut deſcenderit, ex tabula præmiſſa, &
quidem utramq; eleuationem ſumas, ut ea utaris, quæ
quàm maxime ad rem quadrare uidebitur, ſicut
dictum est.

T ertio, Si oblato tempore de ortus ſpecie diui-
nandum est, quære locum Solis ad tempus propoſi-
tum, ut ſupra monſtrauimus, eumq; confer ad gra-
dum, cum quo ſtella oritur uel occidit. Si enim is gra-
dus idem est cum loco Solis, neceſſe est uel ortum in-
telligi coſmicum, uel occaſum achronicum, Si uero
locus ſtellæ in oppoſito Solis, occaſus erit coſmicus
aut ortus achronicus.
Q uod ſi locus Solis gradum,
cum quo ſtella oritur, aliquantulum ſequitur in ſi-
gnorum ordine, dic ortum
H eliacum.   P ropterea
quod ſol locum, cum quo oritur ſtella, ſuperarit, ita ut
mane paulo ante ortum Solis aſcendat & conſpicia-
tur. Si uero locum, cum quo ſtella occidit, aliquantu-
lum præcedit, occaſum intelligas
H eliacum, tunc
enim quia Sol ad locum, cum quo occidit ſtella pro-
pius accedit, incipit uicinitate radiorum Solis obſcu-
rari, ut post occaſum non poßit facile cerni.

Si uero ortus ſpecie expreſſa,
de tempore diuinandum erit, ſic procedas.   P ri-
mo, ut ante dictum est, ſummo ſtudio perpen-
das, quam ortus ſpeciem intelligat
A utor, id ex

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer