A
t noſtri illi contulerunt omne ſtudium ad præ-
cipuam doctrinæ partem, obſcurißimas demonſtra-
tiones
P
tolemæi eruerunt & patefecerunt, & ut
tranſmitteretur ars ad poſteros, inſtruxerunt nos
non unius generis commentarijs.
V
eteres laudant
A
rchitæ columbam, & uaria
A
rchimedis opera, at
longe admirabilius opus est, breuis ille
L
ibellus
T
heoricarum
P
urbachij, qui ſummam longißimi o-
peris
P
tolemæi complexus, poſitus orbium ſubijcit
oculis.
Q
uid dicam de reliquis monumentis, de inte-
gra epitome, de tabulis, in quibus, ut abſoluerent ar-
tem, uſum præceptorum oſtenderunt.
H
actenus igitur huius doctrinæ laus penes no-
ſtros homines fuit.
N
am autores illi ſemina huius
doctrinæ ſparſerunt per
G
ermaniam, non aliter ac
frugum ſemina
T
riptolemus in
G
ræcia dißipaſſe
ſcribitur.
Q
uare turpißimum nobis fuerit, tam ho-
neſtam poſſeßionem optimarum rerum amittere.
Sed ſunt nonnulli
E
picuræi
T
heologi, qui totum
hoc doctrinæ genus irrident, nec ſolum prædictioni-
bus fidem detrahunt, ſed etiam uituperant motuum
cognitionem, quos ſinamus unà cum
E
picureo inepti
re. Sunt enim eiuſmodi, ut magis opus habeant medi-
cis, quam
G
eometris.
E
ſt enim manifeſtum inſaniæ
genus, aſpernari motuum cognitionem, quæ habet