Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


um L eonis, H eliace occidere incipit, ac ueſperi poſt
occaſum Solis uix potest cerni.
  D einde in princi-
pio
A uguſti, cum Sol peruenit ad 23 gradum L eonis
oritur
C oſmice mane, & ueſperi occidit achronice
cum Sole. Sub finem
A uguſti, quando Sol diſcedit in
de ad medium ferè
V irginis, à radijs Solis, ſub qui-
bus tectum latuerat, liberatur iterum, ac mane ante
ortum Solis uidetur, donec tandem in principio
F e-
bruarij, cum Sol est circa 23 gradum
A quarij, ueſpe-
ri oritur achronice, occidente Sole, & mane occidit
ſub Solis ortum
C oſmice.

I n ſtellis uero habentibus magnam latitudinem
ratio ortuum est aliquanto magis intricata, nec enim
cum eo loco eclipticæ oriuntur, in quo ſunt, nec cum
eodem oriuntur & occidunt. Septentrionalem enim
latitudinem habentes, in noſtro Sphæræ obliquæ ſi-
tu, hoc est, eleuato polo ſeptentrionali, oriuntur cum
gradu quodam
Z odiaci, locum ſuum in quo ſunt
præcedente, occidunt cum loco ſequente.
E contra
uerſus meridiem diſtantes aſcendunt cum gradu ſe-
quente, deſcendunt cum præcedente.
A tq; adeo or-
dinem ortuum prædictum omnino mutant.
I dq; eo
magis, quo ab ecliptica longius diſtant.

N os hanc uarietatem breuitatis cauſa duobus
tantum
E xemplis monſtrare conabimur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer