Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

ORTV S & occaſus A chronicus ueſperi fiunt
ſub occaſum ſolis.
O mnes enim ſtellæ, quæ cum Sole,
uel paulo post Solem deſcendunt, occidunt
ἀχρονυ-
κῶρ. Q uæ cum ſigno Soli oppoſito eodem tempore
ſupra horizontem ex parte orientis emergunt, ori-
untur
A chronyce. I ta ſtellæ coſmice ſurgentes deſ-
cendunt
A chronyce, & aſcendentes A chronyce oc-
cidunt coſmice, dum modo non magnam latitudinem
habeant, ſeu non multum diſtent ab ecliptica.

  • H inc ſunt uerſiculi uſitati.
  • C oſmice deſcendit ſignum, quod achronice ſurgit,
  • C hronice deſcendit ſignum, quod coſmice ſurgit.

ORTV S & occaſus H eliacus differunt à priori
bus.
C um enim Sol motu ſuo, quem in annuo conficit
ſpacio, ſubinde ad alias atq; alias accedat ſtellas, &
poſtea paulatim ab ijs iterum recedat, fit ut illæ, ad
quas accedit propius, propter uicinitatem luminis
ſolaris obſcurentur ſeu tegantur, ac aliquantiſper
lateant.
T ales dicuntur occidere H eliace, tunc cum
ſolis propinquitate impediuntur, quo minus ueſperi
poſt occaſum Solis in occidente appareant.
O riun-
tur autem iterum
H eliace, quando Sol motu ſuo pro
greſſus, tantiſper ab eis remouetur, donec iam mane
à radijs ſolaribus liberatæ, ante ortum Solis in ori-
ente rurſus conſpiciuntur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer