Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


caſus recenſent, explicatio difficilis interdum est &
admodum intricata,
C um præſertim ſtellæ propter
motum octauæ ſphæræ iam aliquantulum progreſ-
ſæ ſint in ſigna conſequentia, & intercalatio quo\'q;
non emendata, aliquid faciat diſcriminis.
  O lim Sol
ingrediebatur
A rietem 17. die M artij, N unc 11. die
M artij ingreditur, & ſic de reliquis.   Q uia enim
annus noſter uſualis est
M aior iuſto, neceſſe est tem-
pora æquinoctiorum, Solſtitiorum, & ingreſſus So-
lis in certa ſigna, anticipare, ſeu recedere à ſedibus
ſuis in antecedentia.
Q uare etiamſi in tanta obſcu-
ritate, & tot difficultatibus, ſummam ſemper præci-
ſionem pariter in omnibus locis, deprehendere non
poſſe uidebimur, danda tamen est opera, ut quàm
fieri queat ſimplicißime nos ex ſingulis euoluamus.

Q uod quidem facere facilius poterunt, qui defini-
tiones, quarum in textu est facta mentio, diligenter
didicerint.

ORTV S & occaſus coſmicus ſeu M undanus
mane fiunt ſub ortum Solis, ita ut omnes ſtellæ, quæ
cum Sole uel paulo poſt Solem, ſupra horizontem aſ-
cendunt, dicantur oriri
C oſmice. Q uæ uero cum ſig-
ro Soli oppoſito, eodem tempore ſub horizontem de-
libuntur, occidunt
C oſmice.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer