Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

54. PROPOSITIO XXII.
EX LIBRO TERTIO EPITOMÆ

Ioannis de Regiomonte in Al-
mageſtum Ptole-
mæi.

55. DIE S NATVRALE S DVPLICI
cauſa inæquales eſſe.

DIES naturalis dicitur tempus re-
uolutionis Solis per motum primi mobilis, ab
horizonte aut meridiano, donec ad ipſum redeat.
Sic quantum temporis est à puncto meridiei in pun-
ctum meridiei, tanta est dies naturalis.
  E t hoc est
tempus, in quo reuoluitur totus æquinoctialis, & ul-
tra hoc tanta portio æquinoctialis, quanta reſpon-
det ci arcui eclipticæ, quem in illo tempore Sol per-
ambulat.

HOC autem additamentum duabus de cauſis
diuerſificatur.
V na quidem, quod Sol in temporibus
æqualibus inæquales arcus de orbe ſignorum ab-
ſcindit.
A lia, quod arcus æquales eclipticæ inæqua-
les habent aſcenſiones, tam rectas quam obliquas.

O portet igitur propter additamenta hæc duplici
cauſa diuerſificata, dies naturales inæquales eſſe,
quod est propoſitum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer