Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
74 
EVERCANEAE TRABES. I.5. c. 1. Supra eas (pilas) ex duobus tignis bi¬ 
pedalibus trabes euerganeae sunt collocata. Philander, compactiles superius 
vocauit, id est tignis iunctis compactas, nisi cui magis placebit affabrè fa¬ 
ctas, quod s Gracis sit accuratè fabricatum. Barbarus cum eo sentit. 
Sanè pro compactilibus libentissimè acciperem. Cur enim dixerit ex 
duobus tignis bipedalibus? Quamuis Graeca origo aliò me trahat, 
, dixit Homerus, id est, benè fabricatam seu compactam nauim. Le¬ 
go apud Theoph. I. 5. in primo tractatu, dici , pro intracta¬ 
bili materia, & ad fabricam inutili,  igitur contrario sensu tracta¬ 
bilis, expedita. 
EVRICA. I. 9. c. 3. Nam currens (Archimedes) identidem Gracè cla¬ 
mabat, eurica, eurica. Perperam & imperitè Latinis characteribus scri¬ 
ptum est Graecum verbum, scribendum siquidem fuerat vel Graecè 
, aut Latinè characteribus aequipollentibus, heureca. Est autem à 
vero  inuenire, unde  inuentio. Clamabat igitur Archime¬ 
des, inueni, inueni. 
EVRYTHMIA. l. 1.c. 2. Eurythmia est venusta species, commodusque in 
compositionibus membrorum effectus. Faciunt huc quae de rhythmo ad ea 
Vitruuij verba, de venarum rhythmo. ex Paulo Aegin. I. 2. c. II. de pul¬ 
sis refert Philander: Pulsus aut est eurythmus, id est boni rhythmi, aut ar¬ 
rythmus, id est inconcinni rhythmi: aut pararhythmus, non admodum à 
vero aberrans, aut heterorythmus, longius à bono abscedens, arrythmuso¬ 
mnem concinnitatem corrumpit. De eutythmia idem Vitruuius l. 6.c. 2. 
ad finem. Vti non sit considerantibus aspectus eurythmia dubius. ad quae 
verba Philander: ea concinnitas (sic enim aptè eurythmiam interpreta¬ 
tur) nascitur ex symmetriae praeseriptis, aut ijs, quae à solerti & acuto Archi¬ 
tecto pro occasione quaeruntur. Aptatur autem haec vox cuiuis rei decenti, 
concinnae, aptae, corpori, numero, gressui seu motui, voci. Aristotel. 
tyrannum auem de hist. animal. l. ς.   , gratiosam & 
venustam auem dixit. Quintil. l. 18. c. 1. de musica inoffensam vocum co¬ 
pulationem. Cic. I. I. Rhetor. numeri venustatem, & aequabilitatem mo¬ 
tus. Aristoph.   compositi gressus, unde & Chrysost. ς¬ 
ς, numerosè incedere. Videtur autem ea dictione exprimi, quod 
Italicè dicimus, garbato, gratioso. 
EVSTYLOS. I. 3. c. 2. Eustylos, interuallorum iusta distributione. Si ver¬ 
bum Latine vertas, dices, concinnè columnatum. Vt enim dicimus 
iguis, id est, benè septum, a , benè capillatum, ita eustylos pul¬ 
chre dispositas habens columnas, vel pulchrè columnatum. 
EVTHY-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer