VERBORVM VITRVVIANOR.
68
ENCYCLIOS. I. 6. in proœemio. Et ea quae non potest esse probata, sine li¬
teraturâ encyclioque doctrinarum omnium disciplinâ. Dixerat etiam l. I.c.
1. Encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita.
Sunt autem membra notitiae illae omnes, quas in architecto necessarias
esse præmonuit. Græcè, circulus, circularis. Disertè
Philander, Encyclion disciplinam siue encyclopadiam vocat, circularem,
erbiculatamque disciplinarum omnium scientiam, quas nemo mediocriter
doctus coniunctionem communicationemque inter se habere, inerit inficias.
Caeterùm quanquam omnium ferè disciplinarum sit circulus, ad eam
tamen hoc nomen refertur, quae fit liberalium artium catenam. Hoc
de orbe ductuue ex multis cognitionibus conserto, ita Quintil. I. Ic.
16. Vt efficiatur orbis ille dectrinae, quem Graci vocant.
Nos hominem hac pulcherrima quasi corolla redimitum, quique in
subitis sermonibus dissertationibusque de una quaque re promptè &
facundè dicere possit, unico verbo uniuersalem, vocamus. De his cir¬
cularibus Plin. in ep. ad Vespasianum.
ENGIBATAl.10.c. 12. de Ctesibij inuentis: Nec tamen hac sola ratio
Ctesibij fertur exquisita, sed etiam plures, & variis generibus, alia quae ab e¬
liquore pressionibus coacto spiritu, efferre à natura mutuates effectus osten¬
duntur, uti merularum, quae aquae motu voces edunt, atque engibata, qua
bibentia tandem mouent sigilla. Philander rem uniuersam compendio
enucleat, de verbi vi aut origine nihil prorius. Verbum Latinè
appropinquare. Hinc Barbarus quasi legisset , vernaculè vertit
e le cose che si auicinano, nempe . Vbi verò legamus iv-
, quod nonnullis arridet, videbitur Vitruulum intellexisse de
icunculis, quae per aequatam planitiem, humano more perambulant,
& motus exprimunt. Etenim terrenum, unde Theoph. I. 6.c. 6.
plantam humi serpentem vocat. Consentanea haec quidem, at
ego, si fas esset legere , ut dictio composita esset ex &
sans, putarem verbum ad ea sigilla pertinere, quae apud Heronem in
pneumaticis c. 71. in vase perspicuo choreas ducunt. Etenim vas Graeco
sermone dicitur.
ENGONATON. l. 9. c. 9. Et alij plures inuenta (horologiorum) reli¬
querunt, uti Gonarthen, Engonaton, Antiboraum. Engonaton, hic for¬
mam aliquam horologij notare, locus ipse non relinquit ambiguum.
Quæ autem ea esset, quaeue nomini causa & ratio, nulli clarum. Silet
Philander. Ipse verò Turnebus loquitur in haec verba: Eodem capitulo
eùm forma horologiorum ab antiquis inuentae commemorantur, quadam
efferun¬