Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

VERBORVM VITRVVIANOR. 
62 
metiendarum altitudinum interuallorumue inspectio. Nouitij Geo¬ 
metrae in quadrantibus & dorso Astrolabij scalam vocant altimetram, 
qua per dioptram distantias rerum, altitudines, profunditates que me¬ 
tiuntur. Dioptram verò imi scriptores Mediclinium appellant, Regu¬ 
lam, Voluellam, Lineam fiduciae, & Arabicâ voce Alhidadam, hoc est, 
distinguentem, terminantem, acutè ostendentem lineam. Foramina 
verò, quae sunt aulisci, seu canaliculi loco, pinnas pinnulasue nomi¬ 
nant. Vtilis verò dioptra est ad aquarum librationem, quia perpendi¬ 
culi ope lineam ostendit horizonti parallelam, libratamque planiciem, 
qua cognita, facilè utrum incile sit sublimius inferiusue loco ad quem 
aquam ducere oportet, innotescit. Nostri Dioptam Traguardum & 
Squadrum vocant. 
DIPTEROS. l. 3. c.1. Hypathros & reliqua omnia (templa) eadem ha¬ 
bent quae Dipteros. Sextuplex, ait Philander, templorum ratio hie scribi¬ 
tur in parastadibus, id est in antis, Prostylos, Amphiprostylos, Peripteros, 
Pseudodipteros, Dipteros, Hypathros, quae nomina, propter appendices ac¬ 
ceperunt. Vide peripteros, ibi habebis Pteràn Graecè alam, Dipteron 
ergo dici quasi duas alas habens, vel, si liceat, Bisalatum. 
DIREPTIONES VIARVM. l. 4. c. 3. Et ad medias metopas, viarum dire¬ 
ptiones. bis in eodem capite eadem repetit verba. Emendatiores codi¬ 
ces directiones praeferunt. Cuiusmodi fuerint hae, inquit Philander, qua¬ 
lisue fuerit scalptura, non conuenit. Ego si meo mihi iudicio liceret uti, 
viarum directiones in ima corona Dorica, spatia illa esse affirmarem, 
quibus tum fulmina, tum guttae, hae supra triglyphos, illa supra meto¬ 
pas distinguuntur. Habent autem viarum speciem, eò quod sint re¬ 
ctae, oblongae, parallelae, & mediocriter latae. Cinguntur autem ab eius¬ 
cemodi viarum directionibus, tum tetragona quaedam  , tum ad 
rhombi figuram spatia quibus medijs fulmina scalpuntur. Sed haec in 
imaginibus melius videnda. Nobis sat est digitum intendisse, & melio¬ 
ra ingenia excitasse. 
DISPLVVIATVM. l. 6. c. 3. Displuuiata autem sunt (cauaedia) in quibus 
Deliquiae arcam sustinentes, stillicidia reijciunt. Displuuiata tecta fiunt, 
ait Philander, trabium innctis capitibus mutuo innixu, paribusque contra se 
ponderibus pedibus imis dinaricatis, quae nisi fallor, Sex. Pomp. pectinata 
appellat, siue testudinata, in partes quatuor deuexa. Hactenus ille, à quo 
non dissentit doctissimus vir Adrianus Turnebus, ait enim: Displunia¬ 
tum cauaedium habere tectum, in utramque partem deuexum, & inde nomen 
adeptum, quod tanquam diuortia quadam, diuersè pluuiam huc atque illut 
dini¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer