SIGNIFICATIONE.
43
quando prae molis magnitudine non liceat unico adspectu colossum to¬
tum amplecti, , duali numero, oculi, à tho aspicio,
sed coluin , frangere, laedere, imminuere, mutilare, diceres ergò
Latinè unsco vocabulo, si per usum liceret, frangioculum. Est qui ab
alio principio etymon ducat, quod à nobis probatur minus. De colossis
ita Plinius l. 34. c. 7. Moles quippe excogitatas videmus statuarum, quas
colossos vocant, turribus pares. Festus nomen vult factum ab auctore,
Colossus, ait, à Colosso artifice, à quo deformatus est. De Colosso Augusti
Martialis l. 8.
Ademque Martis, & Colossum Augusti:
Veteri fama decantatus Rhodius ille, de quo Quintianus eleganter.
Clara Rhodos proprium non omissura Colossum.
Colossicas, colosseas, & colossicoteras more Graeco, dixere veteres
spectandae molis & magnitudinis signa. Ita Plin. colosseas vocauit vir¬
tutis & Graeciae statuas. Idem auctor l. 35. c. 7. Nero princeps iusserat co¬
losseum se pingi. pedum centum viginti in linteo. Immania item lapidum
pondera colossicotera dixit Vitruuius l. 10. c. 4. Sed de colossis quid
plura? Sistendum, ne nostra colosso ipso colossicotera sit oratio. Bibe,
si adhuc sitis, quae largè tibi propinat liber Adagiorum, in veteri illo
vetho , colossi fragmenta.
COLVMEN. I. 4. c. 2. Si maiora spatia sunt, columen in summo fastigio
culminis, unde & columnae dicuntur. Est columen, ut cum Philandro
dicamus, tignum, quod summum totius culminis fastigium occupat. Bar¬
barus autem idem alijs verbis: Est ait, columen propriè trabs illa, quae perlon¬
gum in summitate culminis ponitur, à qua tanquam nati, producuntur o¬
mnia tecti ligamenta, quemadmodum a spinâ piscium maiori, reliquae o¬
mnes proficiscuntur. Nostrates materiarij trabem hanc, voce à Latina
deflexa Colmo appellant, & trabem magistram. Veneti verò Colmellum.
Quod verò tum res, tum homines ipsi incolumes dicantur, hinc trans¬
latum est. Aedes enim illae incolumes dicebantur veteri illo aeuo, teste
Vlpiano, l. qui bona fide. §. cum iter. ff. de damno inf. quibus fuleris
seu erismatibus non esset opus. Aliter tamen nos docet Plantus in Trinu¬
mo, ubi ait, Neque ita, ut sit data columen te sistere illi, & detraxisse autu¬
ment. Columes enim bono illo aeuo sani & vegeti dicebantur, uti & in¬
columes. Caeterùm metaphoricè illi dicebantur columina, qui essent
quasi capita, in quibusque omnia consisterent, hinc columen familiae a¬
pud Terent. Columen Reip. apud Cic. & columen Senatus dixit Plautus.
COLVM¬
F 3