VERBORVM VITRVVIANOR.
38
CEROSTROTA, vide BIFORVM.
CHALCIDICA. l. 5. c. 1. Sin autem locus erit amplior in longitudine,
Chalcidica in extremis constituantur, uti sunt in lulia Aquiliana. Ger.
mana vocis significatio ignoratur. sed, & de scriptione ambigitur. Leo
Albertus CAVSIDICAS legisse, vel saltem emendasse videtur, & pro am¬
bulationibus in basilicis secundum tribunal, transuersis ubi Rhetores
& causidici versarentur, accepisse. Vtrum verè, alij viderint. Barbarus
non adprobat, etsi Philander non improbet, quem in clara luce cali¬
gasse, virum aliàs linceis oculis, valdè miror. Festum videre potuit au¬
ctorem omnibus obuium, à quo saltem didicisset chalcidicum genus esse
edificii, à Chalcide dictum. Qui chalcioeca pro chalcidica restituunt,
corrumpunt dum emendant. Scimus Chalcioecum Mineruam, sed ni¬
hil ad rem nostram facere, non nescimus. Barbarus longè lateque diua¬
gatur, at in vera tandem, ut arbitror, sententia conquiescit; nempe Vi¬
truuium ea de basilica locutum quae erat in foro Iulio, à ludice Aquilio
cognominata, de qua Dionem intellexisse, nullus puto sanae mentis du¬
bitabit, illis in verbis, , u¬
, , His prs
Athenaum, & quod Chalcidicum appellatur, & curiam Iuliam, in patris
honorem extructam, sacrauit. Porrò Chalcidicum pro coenaculo vete¬
res usurpasse, ex Ausonij in Homerum Periochâ, 23. Odyss. nos docet
Turnebus. Quod enim Græcè Græecus Poeta scripserat,
в оео оо роb.
Latinè reddidit: Chalcidicum gressu nutrix superabat anili.
Sed & hæc apud Arnobium l. 4. contra Gentes: Scribuntur Dij vestri
in Tricliniis coelestibus, atque in Chalcidicis aureis coenitare, potare, & ad
ultimum fidibus & vocum modulatione mulceri.
CHELO. l.10. c. 15. Item chelo (siue Manucla dicitur) longitudo fo¬
raminum 111. Mendosa lectio, casu recto, Longitudo chelo, cheles,
cheli, chelonijue scribendum, ex quibus vocibus quae praeferenda, ar¬
duum est determinare. Titubat enim textus. Etenim cap. sequenti ubi
de Ballista, habet cheles, gignendi casu, & eodem casu cheloni. Pu¬
tat Tutnebus restituendum esse primo illo loco citato , n
ne praua sit constructio, idque ex Herone vel Ctesibio, ubi legère est,
ut ipse ait, rlu d
, quae quidem verba luxata sunt, nec in meo manu¬
scripto codice habentur. Atqui vocem , bisulcam bipartitamue
signi¬