Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

SIGNIFICATIONE. 
37 
nullus locus relictus est qui sub diuo sit, Testudo dicitur, à Testudinis simi¬ 
litudine, uti Roma in Pratorio & Rostris fuisse legimus. Si verò relictus est 
in medio locus ut lucem capiat, deorsum quò impluit impluuium dicitur, 
sursum, quà compluit, compluuium, utraque à pluuia. Tuscanicum quoque 
appellatum a Tuscis, postquam illorum cauum adium Romani imitari ca¬ 
perunt. Haec ille, quae si cum ijs quae docet Vitruui us comparas, pauca 
ad hanc rem perfectè cognoscendam tibi deerunt. Coniuncta voce 
protulit Plin. ep. 4. A tergo Cauadium, Porticum, Aream. Sed & lucem 
afferunt ea quae scribit Aibertus. Sunt autem eiusmodi: Cauum, adium 
pars est primaria, in quam tanquam in forum commune, alia minora adi¬ 
um membra concurrunt, & quemadmodum in urbe forum, & porticus fo¬ 
ro coniunctae, priores sunt quae ad aspectum quaruntur, itain ade (quae tan¬ 
quam parua cinitas est) primò ad cohortem & cauaedium respicimus &c. 
Cauaedium nos, si compluuiatum est, nempe sub diuo, Cortile dici¬ 
mus, si verò testudinatum, Anditum appellamus, illud magnificis aedi¬ 
bus, istud verò priuatis domibus familiare. 
CAVLICVLI. l. 4. c. 1. Cauliculi eandem habeant altitudinem, ex quibus 
folia nascuntur proiecta uti Abacum excipiant. Caulis quid sit in herbis, 
vel rustici norunt, fustis nempe seu stipes, unde folia & ramusculi pro¬ 
deunt. Cauliculus verò tenerior delicatiorque, ipsius caulis summitas. 
Apud Architectos in Corinthio capitulo res trita. Hoc enim nomine 
notantur flexurae illae, quae è quadruplici caule prodeuntes, ad modum 
volutarum curuatae, partim ad angulos Abaci, maiores nempe, partim 
verò ad ipsos flores, quibus abacòrum frontes mediae ornantur, cin¬ 
cinnatae concurrunt. Haec nos breuiter, ut in re nota, & omnium ocu¬ 
lis prompta. 
CELLA. l. 3. c. 1. In antis erit ades, cùm habebit in fronte antas parietum, 
qui cellam circumcludunt. Iteml. 4.c. 4. agit de interiore cellarum & 
Pronai distributione. Cellam, quod ad sacras aedes pertinet, appellauit 
partem ptimariam aedis, quam nos corpus templi vulgò dicimus. Eo¬ 
dem sensu à Cicerone, Liuio, & aliis eius aeui scriptoribus frequentissi¬ 
mè usurpatur. Nominis originem duxit, si Seruio & Ifidoro credimus 
à celando. Vsus & significatio multiplex, unde cellam vinariam, ligna¬ 
riam, farinariam, carnariam, à seruatis rebus dicebant veteres, sed & 
apium foramina domunculasue in fauis, cellas dixit Virg. Aen. 1. 
aut cum liquentia mella 
stipant, & dulci distendunt nectare cellas. 
CIRO¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer