SIGNIFICATIONE.
29
monte aliquo vel effosso, important eum quotidie iumenta; fodinas quoque
ipsas rustici Campanis camentarias adpellant. Item Sipontinus, à caedo
camentum. Sunt enim caementa cesi lapides parui, apti ad adificandum,
Sed nec testibus indigemus, prima vox caedimentum, unde syllaba
dempta, caementum. Ennius, quod notat Nonius, vocabulo sexum mu¬
tauit, & foeminam fecit, Labat, labuntur saxa, camentae cadunt. Cae¬
mentis huiuscemodi, quae Bißiaria vulgò appellant, in substructioni¬
bus & murorum farcturis frequenter utuntur Vrbinates mei, & usus
est imprimis Lucianus à Lauranâ (Illyriae id oppidum) Federici Feltrii¬
Architectus, in replendis mirabilis Aulae Regiae Vrbinatis vastissimis
muris. Sunt autem silices, albo nigroque, & alicubi rubro colore di¬
stincti, qui si optima calce & arena fuerint temperati, praestant aedificijs
aeternitatem. Frusta lapidum eiuscemodi, ex quibus etiam ignis excu¬
titur, Graeci adpellant.
CAENACVLA. I. 2. c. 8. Altitudines extructae, contignationibus crebris
coaxata, ea canaculorum summas utilitates perficiunt, & despectationes.
Acaenando loco nomen, ubi cenitabant, ait Varro, Cenaculum vocita¬
bant, eodem vocabulo, eò quod in superiori domus parte caenacula es¬
sent, superiora omnia in domibus loca a appellarunt. Caena¬
cula inquit Budaeus, sunt altiera domus, ad quae scalis seu cochleis ascendi¬
tur. Nos vernaculè loca eiuscemodi Solaria dicimus. Erant autem sum¬
ma & mediana caenacula, ut ex Vlpianol. Si verò. §. sed si quis. fl. De ijs
qui deiecer. vel effuder. Cur autem Romae caenacula fuerint introdu¬
cta, docet abundè Vitruuius loco citato. Qui COENACVLA scribunt, ad
Graecam vocen Thoenae, unde Coena, oculos referunt, & sanè si
quid valet origo, non ineptè , eo quod essent à solo subducta,
dixere Gręci, qua voce usus est D. Marcus in Euang. c. 14. quo loco in
vulgata lectione Latina Triclinium legitur, nec absurdè, affinia enim
erant Triclinia & Caenacula.
CALDARIVM. I.5. c. 10. Ipsa autem Caldaria tepidariaque, lumen habe¬
ant ab occidente hyberno. paullò post, Abena super hypocaustum, tria sunt
componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium,
Ad Balnea Balineas ue isthaec pertinent, nec obscura. Id monemus, vo¬
cem, tum de loco, tum de vase dici: prima illa Vitruuii verba, de loco; se¬
cunda de vase. De loco item Plin. in epist. 5. Frigidariae cellae connectitur
media: cui Sol benignissimè presto est caldariae: magis prominet enim,
De vase Plin. alter l. 34. c. 8. His recensitis, cur nostri hodie vulgò ahe¬
na Caldaria dicant, nemo dubitabit.
CAML